Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria VI - Hebd XXXI
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Romános 15, 14-21 FRA  L/F  CMT
Certus sum autem, fratres mei, et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis bonitate, repleti omni scientia, ita ut possitis et alterutrum monere. Audacius autem scripsi vobis ex parte, tamquam in memoriam vos reducens propter gratiam, quæ data est mihi a Deo, ut sim minister Christi Iesu ad gentes, consecrans Evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium accepta, sanctificata in Spiritu Sancto.
Habeo igitur gloriationem in Christo Iesu ad Deum; non enim audebo aliquid loqui eorum, quæ per me non effecit Christus in obœdientiam gentium, verbo et factis, in virtute signorum et prodigiorum, in virtute Spiritus, ita ut ab Ierusalem et per circuitum usque in Illyricum repleverim Evangelium Christi, sic autem contendens prædicare Evangelium, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum ædificarem, sed sicut scriptum est: « Quibus non est annuntiatum de eo, videbunt; et, qui non audierunt, intellegent ».
Psalmus responsorius 98(97), 1, 2-3ab, 3cd-4 FRA  L/F  CMT
R/ In conspéctu géntium revelávit Dóminus salutáre suum.
Cantate Domino canticum novum,
quia mirabilia fecit.
Salvavit sibi dextera eius,
et brachium sanctum eius.
 
Notum fecit Dominus salutare suum,
in conspectu gentium revelavit iustitiam suam.
Recordatus est misericordiæ suæ
et veritatis suæ domui Israel.
 
Viderunt omnes termini terræ
salutare Dei nostri.
Iubilate Deo, omnis terra;
erumpite, exsultate et psallite.
Allelúia
Qui servat verbum Christi, vere in hoc cáritas Dei consummáta est.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 16, 1-8 FRA  L/F  CMT
In illo tempore: Dicebat Iesus ad discipulos suos:
« Homo quidam erat dives, qui habebat vilicum, et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius. Et vocavit illum et ait illi: «Quid hoc audio de te? Redde rationem vilicationis tuæ; iam enim non poteris vilicare».
Ait autem vilicus intra se: «Quid faciam, quia dominus meus aufert a me vilicationem? Fodere non valeo, mendicare erubesco. Scio quid faciam, ut, cum amotus fuero a vilicatione, recipiant me in domos suas».
Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, dicebat primo: «Quantum debes domino meo?». At ille dixit: «Centum cados olei». Dixitque illi: «Accipe cautionem tuam et sede cito, scribe quinquaginta». Deinde alii dixit: «Tu vero quantum debes?». Qui ait: «Centum coros tritici». Ait illi: «Accipe litteras tuas et scribe octoginta».
Et laudavit dominus vilicum iniquitatis, quia prudenter fecisset, quia filii huius sæculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt ».
Ad Offertorium