Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria IV - Hebd XXXI
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Philippénses 2, 12-18 FRA • L/F • CMT
Carissimi mei, sicut semper obœdistis, non ut in præsentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini; Deus est enim, qui operatur in vobis et velle et perficere pro suo beneplacito.
Omnia facite sine murmurationibus et hæsitationibus, ut efficiamini sine querela et simplices, filii Dei sine reprehensione in medio generationis pravæ et perversæ, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, verbum vitæ firmiter tenentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi.
Sed et si delibor supra sacrificium et obsequium fidei vestræ, gaudeo et congaudeo omnibus vobis; idipsum autem et vos gaudete et congaudete mihi.
Psalmus responsorius 27(26), 1, 4, 13-14 FRA • L/F • CMT
R/ Dóminus illuminátio mea et salus mea.
Dominus illuminatio mea et salus mea; quem timebo?
Dominus protector vitæ meæ; a quo trepidabo?
 
Unum petii a Domino, hoc requiram:
ut inhabitem in domo Domini
omnibus diebus vitæ meæ,
ut videam voluptatem Domini
et visitem templum eius.
 
Credo videre bona Domini in terra viventium.
Exspecta Dominum, viriliter age,
et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.
Allelúia
Si exprobrámini in nómine Christi, beáti, quóniam Spíritus Dei super vos requiéscit.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 14, 25-33 FRA • L/F • CMT
In illo tempore:
Ibant turbæ multæ cum Iesu; et conversus dixit ad illos: « Si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores, adhuc et animam suam, non potest esse meus discipulus. Et, qui non baiulat crucem suam et venit post me, non potest esse meus discipulus.
Quis enim ex vobis volens turrem ædificare, non prius sedens computat sumptus, si habet ad perficiendum? Ne, posteaquam posuerit fundamentum et non potuerit perficere, omnes, qui vident, incipiant illudere ei dicentes: «Hic homo cœpit ædificare et non potuit consummare».
Aut quis rex, iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem milibus occurrere ei, qui cum viginti milibus venit ad se? Alioquin, adhuc illo longe agente, legationem mittens rogat ea, quæ pacis sunt.
Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus, quæ possidet, non potest meus esse discipulus ».
Ad Offertorium