Ressources Catholiques Missel Romain
 
Dominica XXXII
Tempus « per annum » - Anno A
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Sapiéntiæ 6, 12-16 FRA  L/F  CMT
Clara est et, quæ numquam marcescit, sapientia; et facile videtur ab his, qui diligunt eam, et invenitur ab his, qui quærunt illam. Præoccupat, qui eam concupiscunt, ut prior se ostendat illis.
Qui de luce vigilaverit ad illam, non laborabit, assidentem enim illam foribus suis inveniet. Cogitare ergo de illa sensus est consummatio; et, qui vigilaverit propter illam, cito securus erit.
Quoniam dignos se ipsa circuit quærens et in viis ostendit se illis hilariter et in omni providentia occurrit illis.
Psalmus responsorius 63(62), 2abc, 2d-4, 5-6, 7-8 FRA  L/F  CMT
R/ Sitívit in te ánima mea, Dómine, Deus meus.
Deus, Deus meus es tu, ad te de luce vigilo.
Sitivit in te anima mea,
te desideravit caro mea.
 
In terra deserta et arida et inaquosa,
sic in sancto apparui tibi,
ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.
Quoniam melior est misericordia tua super vitas,
labia mea laudabunt te.
 
Sic benedicam te in vita mea
et in nomine tuo levabo manus meas.
Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea,
et labiis exsultationis laudabit os meum.
 
Quia fuisti adiutor meus,
et in velamento alarum tuarum exsultabo.
Adhæsit anima mea post te,
me suscepit dextera tua.
Léctio Epístolæ primæ béati Pauli apóstoli ad Thessalonicénses 4, 13-18 vel brevior  FRA  L/F  CMT
Nolumus vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri, qui spem non habent. Si enim credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit, ita et Deus eos, qui dormierunt, per Iesum adducet cum eo.
Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos, qui vivimus, qui relinquimur in adventum Domini, non præveniemus eos, qui dormierunt; quoniam ipse Dominus in iussu, in voce archangeli et in tuba Dei descendet de cælo, et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi; deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in æra, et sic semper cum Domino erimus.
Itaque consolamini invicem in verbis istis.
vel brevior:
Léctio Epístolæ primæ béati Pauli apóstoli ad Thessalonicénses 4, 13-14 FRA  L/F  CMT
Nolumus vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri, qui spem non habent. Si enim credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit, ita et Deus eos, qui dormierunt, per Iesum adducet cum eo.
Allelúia
Vigiláte et estóte paráti, quia qua nescítis hora Fílius hóminis ventúrus est.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 25, 1-13 FRA  L/F  CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis parabolam hanc:
« Simile est regnum cælorum decem virginibus, quæ accipientes lampades suas exierunt obviam sponso. Quinque autem ex eis erant fatuæ, et quinque prudentes. Fatuæ enim, acceptis lampadibus suis, non sumpserunt oleum secum; prudentes vero acceperunt oleum in vasis cum lampadibus suis. Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt.
Media autem nocte clamor factus est: «Ecce sponsus! Exite obviam ei». Tunc surrexerunt omnes virgines illæ et ornaverunt lampades suas. Fatuæ autem sapientibus dixerunt: «Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostræ exstinguuntur». Responderunt prudentes dicentes: «Ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes et emite vobis».
Dum autem irent emere, venit sponsus, et quæ paratæ erant, intraverunt cum eo ad nuptias; et clausa est ianua. Novissime autem veniunt et reliquæ virgines dicentes: «Domine, domine, aperi nobis». At ille respondens ait: «Amen dico vobis: Nescio vos».
Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam ».
Credo