Feria V - Hebd XXXII
Tempus « per annum » - Anno primo
Léctio libri Sapiéntiæ 7, 22-30 - 8, 1
FRA •
L/F •
CMT
Est in sapientia spiritus intellegens, sanctus, unicus, multiplex, subtilis, mobilis, perspicuus, incoinquinatus, lucidus, innocens, amans bonum, acutus, quem nihil vetat, benefaciens, humanus, benignus, stabilis, certus, securus, omnem habens virtutem, omnia prospiciens et penetrans omnes spiritus intellegibiles, mundos, subtilissimos. Omni enim motu mobilior est sapientia; pertransit autem et penetrat omnia propter munditiam.
Halitus est enim virtutis Dei et emanatio claritatis Omnipotentis sincera; ideo nihil inquinatum in eam incurrit: candor est enim lucis æternæ et speculum sine macula Dei potentiæ et imago bonitatis illius.
Et, cum sit una, omnia potest; et in se permanens, omnia innovat et per generationes in animas sanctas se transferens amicos Dei et prophetas constituit.
Nihil enim diligit Deus, nisi eum, qui cum sapientia inhabitat. Est enim hæc speciosior sole et super omnem dispositionem stellarum; luci comparata invenitur splendidior: illi enim succedit nox, sapientiam autem non vincit malitia.
Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter.
Psalmus responsorius 119(118), 89, 90, 91, 130, 135, 175
FRA •
L/F •
CMT
R/ In ætérnum, Dómine, verbum tuum.
In æternum, Domine,
verbum tuum constitutum est in cælo.
In generationem et generationem veritas tua;
firmasti terram, et permanet.
Secundum iudicia tua permanent hodie,
quoniam omnia serviunt tibi.
Declaratio sermonum tuorum illuminat
et intellectum dat parvulis.
Faciem tuam illumina super servum tuum
et doce me iustificationes tuas.
Vivet anima mea et laudabit te,
et iudicia tua adiuvabunt me.
Allelúia
Ego sum vitis, vos pálmites, dicit Dóminus; qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 17, 20-25
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Interrogatus Iesus a pharisæis: « Quando venit regnum Dei? », respondit eis et dixit: « Non venit regnum Dei cum observatione, neque dicent: «Ecce hic» aut: «Illic»; ecce enim regnum Dei intra vos est ».
Et ait ad discipulos: « Venient dies, quando desideretis videre unum diem Filii hominis et non videbitis. Et dicent vobis: «Ecce hic», «Ecce illic»; nolite ire neque sectemini. Nam sicut fulgur coruscans de sub cælo in ea, quæ sub cælo sunt, fulget, ita erit Filius hominis in die sua.
Primum autem oportet illum multa pati et reprobari a generatione hac ».