Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria II - Hebd XXXII
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Sapiéntiæ 1, 1-7 FRA  L/F  CMT
Diligite iustitiam, qui iudicatis terram, sentite de Domino in bonitate et in simplicitate cordis quærite illum, quoniam invenitur ab his, qui non tentant illum, se autem manifestat eis, qui fidem habent in illum.
Perversæ enim cogitationes separant a Deo, probata autem virtus corripit insipientes. Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia nec habitabit in corpore subdito peccatis. Spiritus enim sanctus disciplinæ effugiet fictum et auferet se a cogitationibus insensatis et corripietur a superveniente iniquitate.
Spiritus enim diligens hominem est sapientia et non absolvet maledicum a labiis suis, quoniam renum illius testis est Deus et cordis illius scrutator verus et linguæ eius auditor; quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum, et ipse, qui continet omnia, scientiam habet vocis.
Psalmus responsorius 139(138), 1-3, 4-6, 7-8, 9-10 FRA  L/F  CMT
R/ Deduc me, Dómine, in via ætérna.
Domine, scrutatus es et cognovisti me,
tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam.
Intellexisti cogitationes meas de longe,
semitam meam et accubitum meum investigasti.
Et omnes vias meas perspexisti.
 
Quia nondum est sermo in lingua mea,
et ecce, Domine, tu novisti omnia.
A tergo et a fronte coartasti me
et posuisti super me manum tuam.
Mirabilis nimis facta est scientia tua super me,
sublimis, et non attingam eam.
 
Quo ibo a spiritu tuo
et quo a facie tua fugiam?
Si ascendero in cælum, tu illic es;
si descendero in infernum, ades.
 
Si sumpsero pennas auroræ
et habitavero in extremis maris,
etiam illuc manus tua deducet me,
et tenebit me dextera tua.
Allelúia
Lucétis sicut luminária in mundo, verbum vitæ fírmiter tenéntes.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 17, 1-6 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Ait Iesus ad discipulos suos: « Impossibile est ut non veniant scandala; væ autem illi, per quem veniunt! Utilius est illi, si lapis molaris imponatur circa collum eius et proiciatur in mare, quam ut scandalizet unum de pusillis istis.
Attendite vobis! Si peccaverit frater tuus, increpa illum et, si pænitentiam egerit, dimitte illi; et si septies in die peccaverit in te et septies conversus fuerit ad te dicens: «Pænitet me», dimittes illi ».
Et dixerunt apostoli Domino: « Adauge nobis fidem! ».
Dixit autem Dominus: « Si haberetis fidem sicut granum sinapis, diceretis huic arbori moro: «Eradicare et transplantare in mare», et obœdiret vobis ».
Ad Offertorium