Ressources Catholiques Missel Romain
 
Sabbato - Hebd XXXII
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Sapiéntiæ 18, 14-16; 19, 6-9 FRA  L/F  CMT
Cum quietum silentium contineret omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet, omnipotens sermo tuus de cælo a regalibus sedibus durus bellator in mediam exterminii terram prosilivit, gladium acutum insimulatum imperium tuum portans; et stans replevit omnia morte et usque ad cælum attingebat stans in terra.
Omnis enim creatura in suo genere iterum ab initio refigurabatur, deserviens tuis præceptis, ut pueri tui custodirentur illæsi.
Nam nubes castra eorum obumbrans, et ex aqua, quæ ante erat, emersio terræ aridæ apparuit: e mari Rubro via sine impedimento, et campus germinans de fluctu violento, per quem cum tota natione transierunt, qui tegebantur tua manu, videntes tua mirabilia monstra.
Tamquam enim equi depaverunt escam et tamquam agni exsultaverunt, magnificantes te, Domine, qui liberasti illos.
Psalmus responsorius 105(104), 2-3, 36-37, 42-43 FRA  L/F  CMT
R/ Mementóte mirabílium quæ fecit Dóminus.
vel
R/ Allelúia.
Cantate ei et psallite ei,
meditamini in omnibus mirabilibus eius.
Laudamini in nomine sancto eius,
lætetur cor quærentium Dominum.
 
Et percussit omne primogenitum in terra eorum,
primitias omnis roboris eorum.
Et eduxit eos cum argento et auro;
et non erat in tribubus eorum infirmus.
 
Quoniam memor fuit verbi sancti sui
ad Abraham puerum suum.
Et eduxit populum suum in exsultatione,
electos suos in lætitia.
Allelúia
Deus vocávit nos per Evangélium, in acquisitiónem glóriæ Dómini nostri Iesu Christi.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 18, 1-8 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Dicebat Iesus discipulis suis parabolam, quoniam oportet semper orare et non deficere, dicens:
« Iudex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat et hominem non reverebatur. Vidua autem erat in civitate illa et veniebat ad eum dicens: «Vindica me de adversario meo». Et nolebat per multum tempus; post hæc autem dixit intra se: «Etsi Deum non timeo nec hominem revereor, tamen quia molesta est mihi hæc vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens suggillet me» ».
Ait autem Dominus: « Audite quid iudex iniquitatis dicit; Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis? Dico vobis: Cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra? ».
Ad Offertorium