Ressources Catholiques Missel Romain
 
Sabbato - Hebd XXXII
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Epístolæ tértiæ béati Ioánnis apóstoli 5-8 FRA  L/F  CMT
Carissime [Gaie], fideliter facis, quidquid operaris in fratres et hoc in peregrinos, qui testimonium reddiderunt caritati tuæ in conspectu Ecclesiæ. Bene facies subveniens illis in via digne Deo; pro nomine enim profecti sunt, nihil accipientes a gentilibus. Nos ergo debemus sublevare huiusmodi, ut cooperatores simus veritatis.
Psalmus responsorius 112(111), 1-2, 3-4, 5-6 FRA  L/F  CMT
R/ Beátus vir qui timet Dóminum.
Beatus vir, qui timet Dominum,
in mandatis eius cupit nimis.
Potens in terra erit semen eius,
generatio rectorum benedicetur.
 
Gloria et divitiæ in domo eius,
et iustitia eius manet in sæculum sæculi.
Exortum est in tenebris lumen rectis,
misericors et miserator et iustus.
 
Iucundus homo, qui miseretur et commodat,
disponet res suas in iudicio,
quia in æternum non commovebitur.
In memoria æterna erit iustus.
Allelúia
Deus vocávit nos per Evangélium, in acquisitiónem glóriæ Dómini nostri Iesu Christi.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 18, 1-8 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Dicebat Iesus discipulis suis parabolam, quoniam oportet semper orare et non deficere, dicens:
« Iudex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat et hominem non reverebatur. Vidua autem erat in civitate illa et veniebat ad eum dicens: «Vindica me de adversario meo». Et nolebat per multum tempus; post hæc autem dixit intra se: «Etsi Deum non timeo nec hominem revereor, tamen quia molesta est mihi hæc vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens suggillet me» ».
Ait autem Dominus: « Audite quid iudex iniquitatis dicit; Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis? Dico vobis: Cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra? ».
Ad Offertorium