Feria VI - Hebd XXXII
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio Epístolæ secúndæ béati Ioánnis apóstoli 4-9
FRA •
L/F •
CMT
[Electa domina,] gavisus sum valde, quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate, sicut mandatum accepimus a Patre. Et nunc rogo te, domina, non tamquam mandatum novum scribens tibi, sed quod habuimus ab initio, ut diligamus alterutrum. Et hæc est caritas, ut ambulemus secundum mandata eius; hoc mandatum est, quemadmodum audistis ab initio, ut in eo ambuletis.
Quoniam multi seductores prodierunt in mundum, qui non confitentur Iesum Christum venientem in carne; hic est seductor et antichristus. Videte vosmetipsos, ne perdatis, quæ operati estis, sed ut mercedem plenam accipiatis.
Omnis, qui ultra procedit et non manet in doctrina Christi, Deum non habet; qui permanet in doctrina, hic et Patrem et Filium habet.
Psalmus responsorius 119(118), 1, 2, 10, 11, 17, 18
FRA •
L/F •
CMT
R/ Beáti qui ámbulant in lege Dómini.
Beati immaculati in via,
qui ambulant in lege Domini.
Beati, qui servant testimonia eius,
in toto corde exquirunt eum.
In toto corde meo exquisivi te;
ne errare me facias a præceptis tuis.
In corde meo abscondi eloquia tua,
ut non peccem tibi.
Benefac servo tuo, et vivam
et custodiam sermonem tuum.
Revela oculos meos,
et considerabo mirabilia de lege tua.
Allelúia
Respícite et leváte cápita vestra, quóniam appropínquat redémptio vestra.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 17, 26-37
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Ait Iesus ad discipulos suos:
« Sicut factum est in diebus Noe, ita erit et in diebus Filii hominis: edebant, bibebant, uxores ducebant, dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noe in arcam, et venit diluvium et perdidit omnes.
Similiter sicut factum est in diebus Lot: edebant, bibebant, emebant, vendebant, plantabant, ædificabant; qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de cælo et omnes perdidit. Secundum hæc erit, qua die Filius hominis revelabitur.
In illa die, qui fuerit in tecto, et vasa eius in domo, ne descendat tollere illa; et, qui in agro, similiter non redeat retro. Memores estote uxoris Lot. Quicumque quæsierit animam suam salvam facere, perdet illam; et, quicumque perdiderit illam, vivificabit eam.
Dico vobis: Illa nocte erunt duo in lecto uno: unus assumetur, et alter relinquetur; duæ erunt molentes in unum: una assumetur, et altera relinquetur ».
Respondentes dicunt illi: « Ubi, Domine? ».
Qui dixit eis: « Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilæ ».