Feria IV - Hebd XXXII
Tempus « per annum » - Anno primo
Léctio libri Sapiéntiæ 6, 1-11
FRA •
L/F •
CMT
Audite, reges, et intellegite; discite, iudices finium terræ. Præbete aures, vos, qui continetis multitudines et placetis vobis in turbis nationum. Quoniam data est a Domino potestas vobis et dominatio ab Altissimo, qui interrogabit opera vestra et cogitationes scrutabitur, quoniam, cum essetis ministri regni illius, non recte iudicastis nec custodistis legem neque secundum voluntatem Dei ambulastis.
Horrende et cito instabit vobis, quoniam iudicium durissimum his, qui præsunt, fiet; exiguo enim conceditur misericordia, potentes autem potenter tormento interrogabuntur. Non enim subtrahet personam cuiusquam Deus nec verebitur magnitudinem cuiusquam, quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et æqualiter cura est illi de omnibus; potentibus autem durum instat scrutinium.
Ad vos ergo, reges, sunt hi sermones mei, ut discatis sapientiam et non excidatis. Qui enim custodierint iusta iuste, iustificabuntur; et, qui didicerint ista, invenient defensionem. Concupiscite ergo sermones meos, diligite illos et habebitis disciplinam.
Psalmus responsorius 82(81), 3-4, 6-7
FRA •
L/F •
CMT
R/ Surge, Deus, iúdica terram.
« Iudicate egeno et pupillo,
humilem et pauperem iustificate.
Eripite pauperem,
et egenum de manu peccatoris liberate ».
Ego dixi: « Dii estis,
et filii Excelsi omnes ».
Vos autem sicut homines moriemini
et sicut unus de principibus cadetis.
Allelúia
In ómnibus grátias ágite; hæc enim volúntas Dei est in Christo Iesu erga vos.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 17, 11-19
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Factum est, dum iret Iesus in Ierusalem, et ipse transibat per mediam Samariam et Galilæam.
Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe et levaverunt vocem dicentes: « Iesu præceptor, miserere nostri! ».
Quos ut vidit, dixit: « Ite, ostendite vos sacerdotibus ». Et factum est, dum irent, mundati sunt.
Unus autem ex illis, ut vidit quia sanatus est, regressus est cum magna voce magnificans Deum et cecidit in faciem ante pedes eius gratias agens ei; et hic erat Samaritanus.
Respondens autem Iesus dixit: « Nonne decem mundati sunt? Et novem ubi sunt? Non sunt inventi qui redirent, ut darent gloriam Deo, nisi hic alienigena? ».
Et ait illi: « Surge, vade; fides tua te salvum fecit ».