Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria IV - Hebd XXXII
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Titum 3, 1-7 FRA • L/F • CMT
Carissime:
Admone illos principibus, potestatibus subditos esse, dicto obœdire, ad omne opus bonum paratos esse, neminem blasphemare, non litigiosos esse, modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines. Eramus enim et nos aliquando insipientes, inobœdientes, errantes, servientes concupiscentiis et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem.
Cum autem benignitas et humanitas apparuit salvatoris nostri Dei, non ex operibus iustitiæ, quæ fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti, quem effudit super nos abunde per Iesum Christum salvatorem nostrum, ut iustificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitæ æternæ.
Psalmus responsorius 23(22), 1-3a, 3b-4, 5, 6 FRA • L/F • CMT
R/ Dóminus pascit me, et nihil mihi déerit.
Dominus pascit me, et nihil mihi deerit:
in pascuis virentibus me collocavit,
super aquas quietis eduxit me,
animam meam refecit.
 
Deduxit me super semitas iustitiæ propter nomen suum.
Nam et si ambulavero in valle umbræ mortis,
non timebo mala, quoniam tu mecum es.
Virga tua et baculus tuus
ipsa me consolata sunt.
 
Parasti in conspectu meo mensam
adversus eos, qui tribulant me;
impinguasti in oleo caput meum,
et calix meus redundat.
 
Etenim benignitas et misericordia subsequentur me
omnibus diebus vitæ meæ,
et inhabitabo in domo Domini
in longitudinem dierum.
Allelúia
In ómnibus grátias ágite; hæc enim volúntas Dei est in Christo Iesu erga vos.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 17, 11-19 FRA • L/F • CMT
In illo tempore:
Factum est, dum iret Iesus in Ierusalem, et ipse transibat per mediam Samariam et Galilæam.
Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe et levaverunt vocem dicentes: « Iesu præceptor, miserere nostri! ».
Quos ut vidit, dixit: « Ite, ostendite vos sacerdotibus ». Et factum est, dum irent, mundati sunt.
Unus autem ex illis, ut vidit quia sanatus est, regressus est cum magna voce magnificans Deum et cecidit in faciem ante pedes eius gratias agens ei; et hic erat Samaritanus.
Respondens autem Iesus dixit: « Nonne decem mundati sunt? Et novem ubi sunt? Non sunt inventi qui redirent, ut darent gloriam Deo, nisi hic alienigena? ».
Et ait illi: « Surge, vade; fides tua te salvum fecit ».
Ad Offertorium