Dominica XXXIII
Tempus « per annum » - Anno B
Léctio libri Daniélis prophétæ 12, 1-3
FRA •
L/F •
CMT
In tempore illo consurget Michael, princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui, et erit tempus angustiæ, quale non fuit ab eo, quo gentes esse cœperunt, usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis, qui inventus fuerit scriptus in libro.
Et multi de his, qui dormiunt in terra pulveris, evigilabunt: alii in vitam æternam, et alii in opprobrium sempiternum.
Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti; et, qui ad iustitiam erudierint multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates.
Psalmus responsorius 16(15), 5.8, 9-10, 11
FRA •
L/F •
CMT
R/ Consérva me, Deus, quóniam sperávi in te.
Dominus pars hereditatis meæ et calicis mei:
tu es qui detines sortem meam.
Proponebam Dominum in conspectu meo semper;
quoniam a dextris est mihi, non commovebor.
Propter hoc lætatum est cor meum,
et exsultaverunt præcordia mea;
insuper et caro mea requiescet in spe.
Quoniam non derelinques animam meam in inferno
nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.
Notas mihi facies vias vitæ,
plenitudinem lætitiæ cum vultu tuo,
delectationes in dextera tua usque in finem.
Léctio Epístolæ ad Hebræos 10, 11-14.18
FRA •
L/F •
CMT
Omnis quidem sacerdos stat cotidie ministrans et easdem sæpe offerens hostias, quæ numquam possunt auferre peccata. Hic autem, una pro peccatis oblata hostia, in sempiternum consedit in dextera Dei, de cetero exspectans, donec ponantur inimici eius scabellum pedum eius; una enim oblatione consummavit in sempiternum eos, qui sanctificantur. Ubi autem horum remissio, iam non oblatio pro peccato.
Allelúia
Vigiláte, omni témpore orántes, ut possítis stare ante Fílium hóminis.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 13, 24-32
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« In illis diebus post [magnam] tribulationem sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum, et erunt stellæ de cælo decidentes, et virtutes, quæ sunt in cælis, movebuntur.
Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria. Et tunc mittet angelos et congregabit electos suos a quattuor ventis, a summo terræ usque ad summum cæli.
A ficu autem discite parabolam: cum iam ramus eius tener fuerit et germinaverit folia, cognoscitis quia in proximo sit æstas. Sic et vos, cum videritis hæc fieri, scitote quod in proximo sit in ostiis.
Amen dico vobis: Non transiet generatio hæc, donec omnia ista fiant. Cælum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in cælo neque Filius, nisi Pater ».