Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria II - Hebd XXXIII
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri primi Maccabæórum 1, 10-15.41-43.54-57.62-64 FRA  L/F  CMT
In diebus illis:
Exiit radix peccatrix, Antiochus Epiphanes filius Antiochi regis, qui fuerat Romæ obses, et regnavit in anno centesimo tricesimo septimo regni Græcorum.
In diebus illis exierunt ex Israel filii iniqui et suaserunt multis dicentes: « Eamus et disponamus testamentum cum gentibus, quæ circa nos sunt, quia, ex quo recessimus ab eis, invenerunt nos multa mala ». Et bonus visus est sermo in oculis eorum; et destinaverunt aliqui de populo et abierunt ad regem, et dedit illis potestatem, ut facerent iustitias gentium. Et ædificaverunt gymnasium in Hierosolymis secundum leges nationum; et fecerunt sibi præputia et recesserunt a testamento sancto et iuncti sunt nationibus et venumdati sunt, ut facerent malum.
Et scripsit rex Antiochus omni regno suo, ut essent universi populus unus, et relinqueret unusquisque legem suam. Et receperunt omnes gentes secundum verbum regis Antiochi; et multi ex Israel consenserunt cultui eius et sacrificaverunt idolis et coinquinaverunt sabbatum.
Die quinta decima mensis Casleu, quinto et quadragesimo et centesimo anno, ædificavit abominationem desolationis super altare; et per civitates Iudæ in circuitu ædificaverunt aras et ante ianuas domorum et in plateis sacrificabant. Et libros legis, quos invenerunt, combusserunt igne scindentes eos; et ubicumque inveniebatur apud aliquem liber testamenti, et si quis consentiebat legi, constitutio regis interficiebat eum.
Et multi in Israel obtinuerunt et confortati sunt apud se, ut non manducarent immunda, et elegerunt mori, ut non polluerentur escis et non profanarent testamentum sanctum, et moriebantur. Et facta est ira magna super Israel valde.
Psalmus responsorius 119(118), 53, 61, 134, 150, 155, 158 FRA  L/F  CMT
R/ Vivífica me, Dómine, et custódiam mandáta tua.
Indignatio tenuit me
propter peccatores derelinquentes legem tuam.
 
Funes peccatorum circumplexi sunt me,
et legem tuam non sum oblitus.
 
Redime me a calumniis hominum,
ut custodiam mandata tua.
 
Appropinquaverunt persequentes me in malitia,
a lege autem tua longe facti sunt.
 
Longe a peccatoribus salus,
quia iustificationes tuas non exquisierunt.
 
Vidi prævaricantes, et tæduit me,
quia eloquia tua non custodierunt.
Allelúia
Ego sum lux mundi, dicit Dóminus; qui séquitur me habébit lucem vitæ.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 18, 35-43 FRA  L/F  CMT
Factum est, cum appropinquaret Iesus Iericho, cæcus quidam sedebat secus viam mendicans. Et cum audiret turbam prætereuntem, interrogabat quid hoc esset. Dixerunt autem ei: « Iesus Nazarenus transit ».
Et clamavit dicens: « Iesu, fili David, miserere mei! ». Et qui præibant, increpabant eum, ut taceret; ipse vero multo magis clamabat: « Fili David, miserere mei! ».
Stans autem Iesus iussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum: « Quid tibi vis faciam? ».
At ille dixit: « Domine, ut videam ».
Et Iesus dixit illi: « Respice! Fides tua te salvum fecit ».
Et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs, ut vidit, dedit laudem Deo.
Ad Offertorium