Feria III - Hebd XXXIII
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio libri Apocalýpsis beáti Ioánnis apóstoli 3, 1-6.14-22
FRA •
L/F •
CMT
Ego, Ioannes, audivi Dominum dicentem mihi:
Angelo Ecclesiæ, quæ est Sardis, scribe: Hæc dicit, qui habet septem spiritus Dei et septem stellas: Scio opera tua, quia nomen habes quod vivas, et mortuus es. Esto vigilans et confirma cetera, quæ moritura erant, non enim invenio opera tua plena coram Deo meo; in mente ergo habe qualiter acceperis et audieris, et serva et pænitentiam age. Si ergo non vigilaveris, veniam tamquam fur, et nescies qua hora veniam ad te.
Sed habes pauca nomina in Sardis, qui non inquinaverunt vestimenta sua et ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt.
Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis, et non delebo nomen eius de libro vitæ et confitebor nomen eius coram Patre meo et coram angelis eius.
Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis.
Et angelo Ecclesiæ, quæ est Laodiciæ, scribe: Hæc dicit Amen, testis fidelis et verus, principium creaturæ Dei: Scio opera tua, quia neque frigidus es neque calidus. Utinam frigidus esses aut calidus! Sic quia tepidus es et nec calidus nec frigidus, incipiam te evomere ex ore meo.
Quia dicis: «Dives sum et locupletatus et nullius egeo», et nescis quia tu es miser et miserabilis et pauper et cæcus et nudus, suadeo tibi emere a me aurum igne probatum, ut locuples fias et vestimentis albis induaris, et non appareat confusio nuditatis tuæ, et collyrium ad inunguendum oculos tuos, ut videas.
Ego, quos amo, arguo et castigo. Æmulare ergo et pænitentiam age.
Ecce sto ad ostium et pulso. Si quis audierit vocem meam et aperuerit ianuam, introibo ad illum et cenabo cum illo, et ipse mecum. Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno eius.
Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis ».
Psalmus responsorius 15(14), 2-3ab, 3cd-4ab, 5
FRA •
L/F •
CMT
R/ Qui vícerit, dabo ei sedére mecum in throno meo.
Qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam,
qui loquitur veritatem in corde suo,
qui non egit dolum in lingua sua.
Nec fecit proximo suo malum,
et opprobrium non intulit proximo suo.
Ad nihilum reputatus est in conspectu eius malignus,
timentes autem Dominum glorificat.
Qui pecuniam suam non dedit ad usuram,
et munera super innocentem non accepit.
Qui facit hæc, non movebitur in æternum.
Allelúia
Deus diléxit nos, et misit Fílium suum propitiatiónem pro peccátis nostris.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 19, 1-10
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Ingressus Iesus perambulabat Iericho. Et ecce vir nomine Zacchæus, et hic erat princeps publicanorum et ipse dives. Et quærebat videre Iesum, quis esset, et non poterat præ turba, quia statura pusillus erat. Et præcurrens ascendit in arborem sycomorum, ut videret illum, quia inde erat transiturus.
Et cum venisset ad locum, suspiciens Iesus dixit ad eum: « Zacchæe, festinans descende, nam hodie in domo tua oportet me manere ». Et festinans descendit et excepit illum gaudens. Et cum viderent, omnes murmurabant dicentes: « Ad hominem peccatorem divertit! ».
Stans autem Zacchæus dixit ad Dominum: « Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus et, si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum ».
Ait autem Iesus ad eum: « Hodie salus domui huic facta est, eo quod et ipse filius sit Abrahæ; venit enim Filius hominis quærere et salvum facere, quod perierat ».