Ressources Catholiques Missel Romain
 
Sabbato - Hebd XXXIII
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
Léctio libri primi Maccabæórum 6, 1-13 FRA • L/F • CMT
In diebus illis:
Rex Antiochus perambulabat superiores regiones et audivit esse Elymaida in Perside civitatem gloriosam divitiis argento et auro templumque in ea locuples valde et illic velamina aurea et loricæ et scuta, quæ reliquit ibi Alexander Philippi rex Macedo, qui regnavit primus in Græcia. Et venit et quærebat capere civitatem et deprædari eam et non potuit, quoniam innotuit sermo his, qui erant in civitate. Et restiterunt ei in prœlium. Et fugit inde et abiit cum tristitia magna, ut reverteretur in Babyloniam.
Et venit, qui nuntiaret ei in Perside quia fugata sunt castra, quæ iverant in terram Iudæ, et quia abiit Lysias cum virtute forti in primis et fugatus est a facie eorum, et invaluerunt armis et viribus et spoliis multis, quæ ceperunt de castris quæ exciderunt, et quia diruerunt abominationem, quam ædificaverat super altare, quod erat in Ierusalem, et sanctificationem sicut prius circumdederunt muris excelsis et Bethsuram civitatem eius.
Et factum est, ut audivit rex sermones istos, expavit et commotus est valde et decidit in lectum et incidit in languorem præ tristitia, quia non factum est ei, sicut cogitabat.
Et erat illic per dies multos, quia renovata est in eo tristitia magna, et arbitratus est se mori. Et vocavit omnes amicos suos et dixit illis: « Recessit somnus ab oculis meis, et concidi corde præ sollicitudine et dixi in corde meo: Quousque tribulationis deveni et tempestatis magnæ, in qua nunc sum? Quia iucundus eram et dilectus in potestate mea! Nunc vero reminiscor malorum, quæ feci in Ierusalem, unde et abstuli omnia vasa aurea et argentea, quæ erant in ea, et misi auferre habitantes Iudam sine causa. Cognovi quia propterea invenerunt me mala ista; et ecce pereo tristitia magna in terra aliena ».
Psalmus responsorius 9(9A), 2-3, 4.6, 16.19 FRA • L/F • CMT
R/ Exsultábo in salutári tuo, Dómine.
Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo,
narrabo omnia mirabilia tua.
Lætabor et exsultabo in te,
psallam nomini tuo, Altissime.
 
Cum convertuntur inimici mei retrorsum,
infirmantur et pereunt a facie tua.
Increpasti gentes, perdidisti impium;
nomen eorum delesti in æternum et in sæculum sæculi.
 
Infixæ sunt gentes in fovea, quam fecerunt;
in laqueo isto, quem absconderunt,
comprehensus est pes eorum.
Quoniam non in finem oblivio erit pauperis;
exspectatio pauperum non peribit in æternum.
Allelúia
Salvátor noster Iesus Christus destrúxit mortem, et illuminávit vitam per Evangélium.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 20, 27-40 FRA • L/F • CMT
In illo tempore:
Accesserunt quidam sadducæorum, qui negant esse resurrectionem, et interrogaverunt Iesum dicentes:
« Magister, Moyses scripsit nobis, si frater alicuius mortuus fuerit habens uxorem et hic sine filiis fuerit, ut accipiat eam frater eius uxorem et suscitet semen fratri suo. Septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem et mortuus est sine filiis; et sequens et tertius accepit illam, similiter autem et septem non reliquerunt filios et mortui sunt. Novissima mortua est et mulier.
Mulier ergo in resurrectione cuius eorum erit uxor? Si quidem septem habuerunt eam uxorem ».
Et ait illis Iesus: « Filii sæculi huius nubunt et traduntur ad nuptias; illi autem, qui digni habentur sæculo illo et resurrectione ex mortuis, neque nubunt neque ducunt uxores. Neque enim ultra mori possunt: æquales enim angelis sunt et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis.
Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit: «Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Iacob». Deus autem non est mortuorum sed vivorum: omnes enim vivunt ei ».
Respondentes autem quidam scribarum dixerunt: « Magister, bene dixisti ». Et amplius non audebant eum quidquam interrogare.
Ad Offertorium