Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria VI - Hebd XXXIII
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri primi Maccabæórum 4, 36-37.52-59 FRA  L/F  CMT
In diebus illis:
Dixit autem Iudas et fratres eius: « Ecce contriti sunt inimici nostri; ascendamus mundare sancta et renovare ». Et congregatus est omnis exercitus, et ascenderunt in montem Sion.
Et ante lucem surrexerunt quinta et vicesima die mensis noni — hic est mensis Casleu — centesimi quadragesimi octavi anni et obtulerunt sacrificium secundum legem super altare holocaustorum novum, quod fecerunt; secundum tempus et secundum diem, in qua contaminaverunt illud gentes, in ipsa renovatum est in canticis et citharis et cinyris et cymbalis.
Et cecidit omnis populus in faciem, et adoraverunt et benedixerunt in cælum eum, qui prosperavit eis; et fecerunt dedicationem altaris diebus octo et obtulerunt holocausta cum lætitia et sacrificaverunt sacrificium salutaris et laudis et ornaverunt faciem templi coronis aureis et scutulis et dedicaverunt portas et pastophoria et imposuerunt eis ianuas.
Et facta est lætitia in populo magna valde, et aversum est opprobrium gentium. Et statuit Iudas et fratres eius et universa ecclesia Israel, ut agantur dies dedicationis altaris in temporibus suis ab anno in annum per dies octo, a quinta et vicesima die mensis Casleu, cum lætitia et gaudio.
Responsorius: Liber primi Paralipómenon 29, 10, 11abc, 11d-12a, 12bcd FRA  L/F  CMT
R/ Laudámus nomen tuum ínclitum, Dómine.
Benedictus es, Domine, Deus Israel patris nostri,
ab æterno in æternum.
 
Tua est, Domine, magnificentia et potentia,
gloria, splendor atque maiestas.
Cuncta enim, quæ in cælo sunt et in terra, tua sunt.
 
Tuum, Domine, regnum,
et tu elevaris ut caput super omnia.
De te sunt divitiæ et gloria.
 
Tu dominaris omnium.
In manu tua virtus et potentia,
in manu tua est magnificare et firmare omnia.
Allelúia
Oves meæ vocem meam áudiunt, dicit Dóminus, et ego cognósco eas, et sequúntur me.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 19, 45-48 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Ingressus Iesus in templum, cœpit eicere vendentes dicens illis: « Scriptum est: «Et erit domus mea domus orationis». Vos autem fecistis illam speluncam latronum ».
Et erat docens cotidie in templo. Principes autem sacerdotum et scribæ et principes plebis quærebant illum perdere et non inveniebant quid facerent; omnis enim populus suspensus erat audiens illum.
Ad Offertorium