Solemnitas Domini Nostri Iesu Christi, Universorum Regis
Tempus « per annum » – Anno A
Léctio libri Ezechiélis prophétæ 34, 11-12.15-17
FRA •
L/F •
CMT
Hæc dicit Dominus Deus:
« Ecce ego ipse requiram oves meas et visitabo eas. Sicut visitat pastor gregem suum in die, quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum, sic visitabo oves meas et liberabo eas de omnibus locis, in quibus dispersæ fuerant in die nubis et caliginis.
Ego pascam oves meas et ego eas accubare faciam, dicit Dominus Deus. Quod perierat, requiram et, quod eiectum erat, reducam et, quod confractum fuerat, alligabo et, quod infirmum erat, consolidabo et, quod pingue et forte, custodiam et pascam illas in iudicio.
Vos autem, grex meus, hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego iudico inter pecus et pecus, inter arietes et hircos ».
Psalmus responsorius 23(22), 1-3a, 3b-4, 5, 6
FRA •
L/F •
CMT
R/ Dóminus pascit me, et nihil mihi deérit.
Dominus pascit me, et nihil mihi deerit:
in pascuis virentibus me collocavit,
super aquas quietis eduxit me,
animam meam refecit.
Deduxit me super semitas iustitiæ propter nomen suum.
Nam et si ambulavero in valle umbræ mortis,
non timebo mala, quoniam tu mecum es.
Virga tua et baculus tuus,
ipsa me consolata sunt.
Parasti in conspectu meo mensam
adversus eos, qui tribulant me;
impinguasti in oleo caput meum,
et calix meus redundat.
Etenim benignitas et misericordia subsequentur me
omnibus diebus vitæ meæ,
et inhabitabo in domo Domini
in longitudinem dierum.
Léctio Epístolæ primæ béati Pauli apóstoli ad Corínthios 15, 20-26.28
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Christus resurrexit a mortuis, primitiæ dormientium. Quoniam enim per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum: sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Unusquisque autem in suo ordine: primitiæ Christus; deinde hi, qui sunt Christi, in adventu eius; deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum et omnem potestatem et virtutem.
Oportet autem illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius. Novissima autem inimica destruetur mors. Cum autem subiecta fuerint illi omnia, tunc ipse Filius subiectus erit illi, qui sibi subiecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus.
Allelúia
Benedíctus, qui venit in nómine Dómini! Benedíctum quod venit regnum patris nostri David!
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 25, 31-46
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Cum venerit Filius hominis in gloria sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super thronum gloriæ suæ. Et congregabuntur ante eum omnes gentes; et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hædis, et statuet oves quidem a dextris suis, hædos autem a sinistris.
Tunc dicet Rex his, qui a dextris eius erunt: «Venite, benedicti Patris mei; possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me; nudus, et operuistis me; infirmus, et visitastis me; in carcere eram, et venistis ad me».
Tunc respondebunt ei iusti dicentes: «Domine, quando te vidimus esurientem et pavimus, aut sitientem et dedimus tibi potum? Quando autem te vidimus hospitem et collegimus, aut nudum et cooperuimus? Quando autem te vidimus infirmum aut in carcere et venimus ad te?».
Et respondens Rex dicet illis: «Amen dico vobis: Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis».
Tunc dicet et his, qui a sinistris erunt: «Discedite a me, maledicti, in ignem æternum, qui præparatus est Diabolo et angelis eius. Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi potum; hospes eram, et non collegistis me; nudus, et non operuistis me; infirmus et in carcere, et non visitastis me».
Tunc respondebunt et ipsi dicentes: «Domine, quando te vidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum vel in carcere et non ministravimus tibi?».
Tunc respondebit illis dicens: «Amen dico vobis: Quamdiu non fecistis uni de minimis his, nec mihi fecistis».
Et ibunt hi in supplicium æternum, iusti autem in vitam æternam ».