Ressources Catholiques Missel Romain
 
Solemnitas Domini Nostri Iesu Christi, Universorum Regis
Tempus « per annum » – Anno B
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
Léctio libri Daniélis prophétæ 7, 13-14 FRA • L/F • CMT
Ego, Daniel, aspiciebam in visione noctis: et ecce cum nubibus cæli quasi Filius hominis veniebat et usque ad Antiquum dierum pervenit, et in conspectu eius obtulerunt eum; et data sunt ei potestas et honor et regnum; et omnes populi, tribus et linguæ ipsi servierunt: potestas eius potestas æterna, quæ non auferetur, et regnum eius, quod non corrumpetur.
Psalmus responsorius 93(92), 1ab, 1c-2, 5 FRA • L/F • CMT
R/ Dóminus regnávit, decórem indútus est.
Dominus regnavit! Decorem indutus est;
indutus est Dominus, fortitudine præcinxit se.
 
Etenim firmavit orbem terræ, qui non commovebitur.
Firmata sedes tua ex tunc, a sæculo tu es.
 
Testimonia tua credibilia facta sunt nimis;
domum tuam decet sanctitudo, Domine, in longitudinem dierum.
Léctio libri Apocalýpsis beáti Ioánnis apóstoli 1, 5-8 FRA • L/F • CMT
[Gratia vobis et pax] ab Iesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum et princeps regum terræ. Ei, qui diligit nos et solvit nos a peccatis nostris in sanguine suo et fecit nos regnum, sacerdotes Deo et Patri suo, ipsi gloria et imperium in sæcula sæculorum. Amen.
Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus et qui eum pupugerunt, et plangent se super eum omnes tribus terræ. Etiam, amen.
Ego sum Alpha et Omega, dicit Dominus Deus, qui est et qui erat et qui venturus est, Omnipotens.
Allelúia
Benedíctus qui venit in nómine Dómini! Benedíctum quod venit regnum patris nostri David!
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 18, 33b-37 FRA • L/F • CMT
In illo tempore:
Dixit Pilatus ad Iesum: « Tu es rex Iudæorum? ».
Respondit Iesus: « A temetipso tu hoc dicis, an alii tibi dixerunt de me? ».
Respondit Pilatus: « Numquid ego Iudæus sum? Gens tua et pontifices tradiderunt te mihi; quid fecisti? ».
Respondit Iesus: « Regnum meum non est de mundo hoc; si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei decertarent, ut non traderer Iudæis; nunc autem meum regnum non est hinc ».
Dixit itaque ei Pilatus: « Ergo rex es tu? ».
Respondit Iesus: « Tu dicis quia rex sum. Ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati; omnis, qui est ex veritate, audit meam vocem ».
Credo