Feria V - Hebd XXXIV
Tempus « per annum » - Anno primo
Léctio libri Daniélis prophétæ 6, 12-28
FRA •
L/F •
CMT
In diebus illis:
Viri accesserunt et invenerunt Danielem orantem et obsecrantem Deum suum.
Tunc accesserunt et locuti sunt coram rege super edicto: « Rex, numquid non signasti decretum, ut omnis homo, qui rogaret quemquam de diis et hominibus usque ad dies triginta, nisi a te, rex, mitteretur in lacum leonum? ».
Respondens rex ait: « Verus est sermo iuxta decretum Medorum atque Persarum, quod prævaricari non licet ». Tunc respondentes dixerunt coram rege: « Daniel de filiis captivitatis Iudæ non curavit de te, rex, et de edicto, quod constituisti, sed tribus temporibus per diem orat obsecratione sua”. Quod verbum cum audisset, rex satis contristatus est; et pro Daniele posuit cor, ut liberaret eum, et usque ad occasum solis laborabat, ut erueret illum.
Viri autem illi accesserunt ad regem et dixerunt ei: « Scito, rex, quia lex Medorum est atque Persarum, ut omne decretum et edictum, quod constituit rex, non liceat immutari ». Tunc rex præcepit, et adduxerunt Danielem et miserunt eum in lacum leonum.
Dixitque rex Danieli: « Deus tuus, quem colis semper, ipse liberet te ». Allatusque est lapis unus et positus est super os laci; quem obsignavit rex anulo suo et anulo optimatum suorum, ne quid fieret contra Danielem.
Et abiit rex in domum suam et dormivit incenatus, cibique non sunt illati coram eo; insuper et somnus recessit ab eo. Tunc rex primo diluculo consurgens festinus ad lacum leonum perrexit; appropinquansque lacui Danielem voce lacrimabili inclamavit et affatus est Danielem: « Daniel, serve Dei viventis, Deus tuus, cui tu servis semper, putasne valuit liberare te a leonibus? ».
Et Daniel regi respondens ait: « Rex, in æternum vive! Deus meus misit angelum suum et conclusit ora leonum, et non nocuerunt mihi, quia coram eo iustitia inventa est in me; sed et coram te, rex, delictum non feci ». Tunc rex vehementer gavisus est super eo et Danielem præcepit educi de lacu; eductusque est Daniel de lacu, et nulla læsio inventa est in eo, quia credidit Deo suo. Dixit autem rex, et adducti sunt viri illi, qui accusaverant Danielem, et in lacum leonum missi sunt, ipsi et filii eorum et uxores eorum, et non pervenerunt usque ad pavimentum laci, donec potirentur eis leones, et omnia ossa eorum comminuerunt.
Tunc Darius rex scripsit universis populis, tribubus et linguis, habitantibus in universa terra: “Pax vobis multiplicetur! A me constitutum est decretum, ut in universo imperio regni mei tremescant et paveant Deum Danielis: ipse est enim Deus vivens et permanens in sæcula, et regnum eius non dissipabitur, et potestas eius usque in æternum; ipse liberator atque salvator et faciens signa et mirabilia in cælo et in terra. Liberavit autem Danielem de manu leonum ».
Respnsorius : Liber Daniélis prophétæ 3, 68, 69, 70, 71, 72, 73, 74
FRA •
L/F •
CMT
R/ Laudáte et superexaltáte eum in sæcula!
Benedicite, rores et pruina, Domino.
R/ Laudáte et superexaltáte eum in sæcula!
Benedicite, gelu et frigus, Domino.
R/ Laudáte et superexaltáte eum in sæcula!
Benedicite, glacies et nives, Domino.
R/ Laudáte et superexaltáte eum in sæcula!
Benedicite, noctes et dies, Domino.
R/ Laudáte et superexaltáte eum in sæcula!
Benedicite, lux et tenebræ, Domino.
R/ Laudáte et superexaltáte eum in sæcula!
Benedicite, fulgura et nubes, Domino.
R/ Laudáte et superexaltáte eum in sæcula!
Benedicat terra Dominum.
R/ Laudáte et superexaltáte eum in sæcula!
Allelúia
Respícite et leváte cápita vestra, quóniam appropínquat redémptio vestra.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 21, 20-28
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Cum videritis circumdari ab exercitu Ierusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio eius. Tunc, qui in Iudæa sunt, fugiant in montes; et, qui in medio eius, discedant; et, qui in regionibus, non intrent in eam. Quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia, quæ scripta sunt.
Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus! Erit enim pressura magna super terram et ira populo huic, et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes, et Ierusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum.
Et erunt signa in sole et luna et stellis, et super terram pressura gentium præ confusione sonitus maris et fluctuum, arescentibus hominibus præ timore et exspectatione eorum, quæ supervenient orbi, nam virtutes cælorum movebuntur.
Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate et gloria magna. His autem fieri incipientibus, respicite et levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra ».