Hebd XXXIV
Tempus « per annum »
Cf. Ps 84, 9
Loquétur Dóminus pacem in plebem suam,
et super sanctos suos,
et in eos qui convertúntur ad ipsum.
Excita, quæsumus, Dómine, tuórum fidélium voluntátes,
ut, divíni óperis fructum propénsius exsequéntes,
pietátis tuæ remédia maióra percípiant.
Per Dóminum.
Súscipe, Dómine, sacra múnera,
quæ tuo nómini iussísti dicánda,
et, ut per ea tuæ pietáti reddámur accépti,
fac nos tuis semper obœdíre mandátis.
Per Christum.
Ps 116, 1-2
Laudáte Dóminum, omnes gentes,
quóniam confirmáta est super nos misericórdia eius.
Vel:
Mt 28, 20
Ecce ego vobíscum sum ómnibus diébus,
usque ad consummatiónem sæculi, dicit Dóminus.
Quæsumus, omnípotens Deus,
ut, quos divína tríbuis participatióne gaudére,
a te numquam separári permíttas.
Per Christum.
IN SOLLEMNITATIBUS DOMINI “ PER ANNUM ” OCCURRENTIBUS
Dominica I post Pentecosten
FRASANCTISSIMÆ TRINITATIS
Sollemnitas
Benedíctus sit Deus Pater,
unigenitúsque Dei Fílius,
Sanctus quoque Spíritus,
quia fecit nobíscum misericórdiam suam.
Deus Pater, qui, Verbum veritátis
et Spíritum sanctificatiónis mittens in mundum,
admirábile mystérium tuum homínibus declárasti,
da nobis, in confessióne veræ fídei,
ætérnæ glóriam Trinitátis agnóscere,
et Unitátem adoráre in poténtia maiestátis.
Per Dóminum.
Sanctífica, quæsumus, Dómine Deus noster,
per tui nóminis invocatiónem,
hæc múnera nostræ servitútis,
et per ea nosmetípsos tibi pérfice munus ætérnum.
Per Christum.
Præfatio: De mysterio Sanctissimæ Trinitatis.
FRA
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.
V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,
nos tibi semper et ubíque grátias ágere:
Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:
Qui cum Unigénito Fílio tuo et Spíritu Sancto
unus es Deus, unus es Dóminus:
non in uníus singularitáte persónæ,
sed in uníus Trinitáte substántiæ.
Quod enim de tua glória, revelánte te, crédimus,
hoc de Fílio tuo,
hoc de Spíritu Sancto,
sine discretióne sentímus.
Ut, in confessióne veræ sempiternæque Deitátis,
et in persónis propríetas,
et in esséntia únitas,
et in maiestáte adorétur æquálitas.
Quem laudant Angeli atque Archángeli,
Chérubim quoque ac Séraphim,
qui non cessant clamáre cotídie, una voce dicéntes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra glória tua.
Hosánna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis.
Gal 4, 6
Quóniam autem estis fílii,
misit Deus Spíritum Fílii sui in corda vestra
clamántem: Abba, Pater.
Profíciat nobis ad salútem córporis et ánimæ,
Dómine Deus noster, huius sacraménti suscéptio,
et sempitérnæ sanctæ Trinitátis
eiusdémque indivíduæ Unitátis conféssio.
Per Christum.
Dominica I post Pentecosten