Feria II - Hebd XXXIV
Tempus « per annum » - Anno primo
Léctio libri Daniélis prophétæ 1, 1-6.8-20
FRA •
L/F •
CMT
Anno tertio regni Ioachim regis Iudæ venit Nabuchodonosor rex Babylonis Ierusalem et obsedit eam; et tradidit Dominus in manu eius Ioachim regem Iudæ et partem vasorum domus Dei, et asportavit ea in terram Sennaar in domum deorum suorum et vasa intulit in domum thesauri deorum suorum.
Et ait rex Asfanaz præposito eunuchorum suorum, ut introduceret de filiis Israel et de semine regio et tyrannorum pueros, in quibus nulla esset macula, decoros forma et eruditos omni sapientia, cautos scientia et doctos disciplina, et qui possent stare in palatio regis, et ut docerent eos litteras et linguam Chaldæorum. Et constituit eis rex annonam per singulos dies de cibis suis et de vino, unde bibebat ipse, ut enutriti tribus annis postea starent in conspectu regis.
Fuerunt ergo inter eos de filiis Iudæ Daniel, Ananias, Misael et Azarias. Proposuit autem Daniel in corde suo, ne pollueretur de mensa regis neque de vino potus eius, et rogavit eunuchorum præpositum, ne contaminaretur. Dedit autem Deus Danieli gratiam et misericordiam in conspectu principis eunuchorum; et ait princeps eunuchorum ad Daniel: « Timeo ego dominum meum regem, qui constituit vobis cibum et potum; qui si viderit vultus vestros macilentiores præ ceteris adulescentibus coævis vestris, condemnabitis caput meum regi ».
Et dixit Daniel ad custodem, quem constituerat princeps eunuchorum super Daniel, Ananiam, Misael et Azariam: « Tenta nos, obsecro, servos tuos diebus decem, et dentur nobis legumina ad vescendum et aqua ad bibendum; et videantur in conspectu tuo vultus nostri et vultus puerorum, qui vescuntur cibo regio, et, sicut videris, facies cum servis tuis ».
Qui, audito sermone huiuscemodi, tentavit eos diebus decem. Post dies autem decem apparuerunt vultus eorum meliores et corpulentiores præ omnibus pueris, qui vescebantur cibo regio. Porro custos tollebat cibaria et vinum potus eorum dabatque eis legumina.
Quattuor autem pueris his dedit Deus scientiam et disciplinam in omni scriptura et sapientia, Danieli autem intellegentiam omnium visionum et somniorum. Completis itaque diebus, post quos dixerat rex, ut introducerentur, introduxit eos præpositus eunuchorum in conspectu Nabuchodonosor.
Cumque locutus eis fuisset rex, non sunt inventi de universis tales ut Daniel, Ananias, Misael et Azarias; et steterunt in conspectu regis. Et omne verbum sapientiæ et intellectus, quod sciscitatus est ab eis, rex invenit in eis decuplum super cunctos hariolos et magos, qui erant in universo regno eius.
Responsorius : Liber Daniélis prophétæ 3, 52a, 53, 54, 55, 56
FRA •
L/F •
CMT
R/ Et laudábilis et superexaltátus in sæcula.
Benedictus es, Domine, Deus patrum nostrorum.
R/ Et laudábilis et superexaltátus in sæcula.
Benedictus es in templo sanctæ gloriæ tuæ.
R/ Et laudábilis et superexaltátus in sæcula.
Benedictus es in throno regni tui
R/ Et laudábilis et superexaltátus in sæcula.
Benedictus es, qui intueris abyssos sedens super cherubim.
R/ Et laudábilis et superexaltátus in sæcula.
Benedictus es in firmamento cæli.
R/ Et laudábilis et superexaltátus in sæcula.
Allelúia
Vigiláte et estóte paráti, quia qua nescítis hora Fílius hóminis ventúrus est.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 21, 1-4
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Respiciens Iesus vidit eos, qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites. Vidit autem quandam viduam pauperculam mittentem illuc minuta duo et dixit: « Vere dico vobis: Vidua hæc pauper plus quam omnes misit. Nam omnes hi ex abundantia sua miserunt in munera; hæc autem ex inopia sua omnem victum suum, quem habebat, misit ».