Feria II - Hebd XXXIV
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio libri Apocalýpsis beáti Ioánnis apóstoli 14, 1-3.4b-5
FRA •
L/F •
CMT
Ego, Ioannes, vidi: et ecce Agnus stans supra montem Sion, et cum illo centum quadraginta quattuor milia, habentes nomen eius et nomen Patris eius scriptum in frontibus suis. Et audivi vocem de cælo tamquam vocem aquarum multarum et tamquam vocem tonitrui magni; et vox, quam audivi, sicut citharoedorum citharizantium in citharis suis. Et cantant quasi canticum novum ante thronum et ante quattuor animalia et seniores. Et nemo poterat discere canticum, nisi illa centum quadraginta quattuor milia, qui empti sunt de terra. Hi qui sequuntur Agnum, quocumque abierit. Hi empti sunt ex hominibus primitiæ Deo et Agno; et in ore ipsorum non est inventum mendacium: sine macula sunt.
Psalmus responsorius 24(23), 1-2, 3-4ab, 5-6
FRA •
L/F •
CMT
R/ Hæc est generátio quæréntium fáciem tuam, Dómine.
Domini est terra, et plenitudo eius,
orbis terrarum, et qui habitant in eo.
Quia ipse super maria fundavit eum
et super flumina firmavit eum.
Quis ascendet in montem Domini,
aut quis stabit in loco sancto eius?
Innocens manibus et mundo corde,
qui non accépit in vanum nomen eius.
Hic accipiet benedictionem a Domino
et iustificationem a Deo salutari suo.
Hæc est generatio quærentium eum,
quærentium faciem Dei Iacob.
Allelúia
Vigiláte et estóte paráti, quia qua nescítis hora Fílius hóminis ventúrus est.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 21, 1-4
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Respiciens Iesus vidit eos, qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites. Vidit autem quandam viduam pauperculam mittentem illuc minuta duo et dixit: « Vere dico vobis: Vidua hæc pauper plus quam omnes misit. Nam omnes hi ex abundantia sua miserunt in munera; hæc autem ex inopia sua omnem victum suum, quem habebat, misit ».