Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria IV - Hebd XXXIV
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Daniélis prophétæ 5, 1-6.13-14.16-17.23-28 FRA  L/F  CMT
Balthasar rex fecit grande convivium optimatibus suis mille et coram his milibus vinum bibebat. Balthasar ergo præcepit iam temulentus, ut afferrentur vasa aurea et argentea, quæ asportaverat Nabuchodonosor pater eius de templo, quod fuit in Ierusalem, ut biberent in eis rex et optimates eius uxoresque eius et concubinæ.
Tunc allata sunt vasa aurea, quæ asportaverat de templo, quod fuerat in Ierusalem; et biberunt in eis rex et optimates eius, uxores et concubinæ illius: bibebant vinum et laudabant deos suos aureos et argenteos, æreos, ferreos ligneosque et lapideos.
In eadem hora apparuerunt digiti manus hominis et scripserunt contra candelabrum in superficie parietis palatii regis; et rex aspiciebat articulos manus scribentis. Tunc regis facies commutata est, et cogitationes eius conturbabant eum, et compages renum eius solvebantur, et genua eius ad se invicem collidebantur.
Et introductus est Daniel coram rege; ad quem præfatus rex ait: « Tu es Daniel de filiis captivitatis Iudæ, quem adduxit rex pater meus de Iuda? Audivi de te quoniam spiritum deorum habeas, et scientia intellegentiaque ac sapientia ampliores inventæ sint in te. Porro ego audivi de te quod possis obscura interpretari et ligata dissolvere; si ergo vales scripturam legere et interpretationem eius indicare mihi, purpura vestieris et torquem auream circa collum tuum habebis et tertius in regno meo princeps eris ».
Tunc respondens Daniel ait coram rege: « Munera tua sint tibi, et dona tua alteri da; scripturam autem legam tibi, rex, et interpretationem eius ostendam tibi. Adversum Dominum cæli elevatus es, et vasa domus eius allata sunt coram te, et tu et optimates tui et uxores tuæ et concubinæ tuæ vinum bibistis in eis; deos quoque argenteos et aureos et æreos, ferreos ligneosque et lapideos, qui non vident neque audiunt neque sentiunt, laudasti, porro Deum, qui habet flatum tuum in manu sua et omnes vias tuas, non glorificasti. Idcirco ab eo missi sunt articuli manus, et scriptura hæc exarata est.
Hæc est autem scriptura, quæ digesta est: mane, thecel, upharsin. Et hæc est interpretatio sermonis: mane, numeravit Deus regnum tuum et complevit illud; thecel, appensus es in statera et inventus es minus habens; phares, divisum est regnum tuum et datum est Medis et Persis ».
Responsorius : Liber Daniélis prophétæ 3, 62, 63, 64, 65, 66, 67 FRA  L/F  CMT
R/ Laudáte et superexaltáte eum in sæcula!
Benedicite, sol et luna, Domino.
R/ Laudáte et superexaltáte eum in sæcula!
 
Benedicite, stellæ cæli, Domino.
R/ Laudáte et superexaltáte eum in sæcula!
 
Benedicite, omnis imber et ros, Domino.
R/ Laudáte et superexaltáte eum in sæcula!
 
Benedicite, omnes venti, Domino.
R/ Laudáte et superexaltáte eum in sæcula!
 
Benedicite, ignis et æstus, Domino.
R/ Laudáte et superexaltáte eum in sæcula!
 
Benedicite, frigus et æstus, Domino.
R/ Laudáte et superexaltáte eum in sæcula!
Allelúia
Esto fidélis usque ad mortem, dicit Dóminus, et dabo tibi corónam vitæ.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 21, 12-19 FRA  L/F  CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Inicient vobis manus suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias, et trahemini ad reges et præsides propter nomen meum; continget autem vobis in testimonium. Ponite ergo in cordibus vestris non præmeditari quemadmodum respondeatis; ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere vel contradicere omnes adversarii vestri.
Trademini autem et a parentibus et fratribus et cognatis et amicis, et morte afficient ex vobis, et eritis odio omnibus propter nomen meum. Et capillus de capite vestro non peribit. In patientia vestra possidebitis animas vestras ».
Ad Offertorium