Ressources Catholiques Missel Romain
 
Dominica III
Tempus « per annum » - Anno A
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Isaíæ prophétæ 8, 23b - 9, 3 FRA  L/F  CMT
Primo tempore contemptibilem reddidit terram Zabulon et terram Nephthali; et novissimo glorificavit viam maris, trans Iordanem, Galilæam gentium.
Populus, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam; habitantibus in regione umbræ mortis lux orta est eis. Multiplicasti exsultationem et magnificasti lætitiam; lætantur coram te sicut lætantes in messe, sicut exsultant, quando dividunt spolia.
Iugum enim oneris eius et virgam umeri eius et sceptrum exactoris eius fregisti, sicut in die Madian.
Psalmus responsorius 27(26), 1, 4, 13-14 FRA  L/F  CMT
R/ Dóminus illuminátio mea et salus mea.
Dominus illuminatio mea et salus mea; quem timebo?
Dominus protector vitæ meæ; a quo trepidabo?
 
Unum petii a Domino, hoc requiram:
ut inhabitem in domo Domini
omnibus diebus vitæ meæ,
ut videam voluptatem Domini
et visitem templum eius.
 
Credo videre bona Domini in terra viventium.
Exspecta Dominum, viriliter age,
et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.
Léctio Epístolæ primæ béati Pauli apóstoli ad Corínthios 1, 10-13.17 FRA  L/F  CMT
Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata, sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia.
Significatum est enim mihi de vobis, fratres mei, ab his, qui sunt Chloes, quia contentiones inter vos sunt. Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: « Ego quidem sum Pauli », « Ego autem Apollo », « Ego vero Cephæ », « Ego autem Christi ».
Divisus est Christus? Numquid Paulus crucifixus est pro vobis, aut in nomine Pauli baptizati estis?
Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare; non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi.
Allelúia
Prædicábat Iesus Evangélium regni, et sanábat omnem infirmitátem in pópulo.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 4, 12-23 vel brevior  FRA  L/F  CMT
Cum audisset Iesus quod Ioannes traditus esset, secessit in Galilæam. Et relicta Nazareth, venit et habitavit in Capharnaum maritimam in finibus Zabulon et Nephthali, ut impleretur, quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem:
« Terra Zabulon et terra Nephthali, ad viam maris, trans Iordanem, Galilæa gentium; populus, qui sedebat in tenebris, lucem vidit magnam, et sedentibus in regione et umbra mortis lux orta est eis ».
Exinde cœpit Iesus prædicare et dicere: « Pænitentiam agite; appropinquavit enim regnum cælorum ».
Ambulans autem iuxta mare Galilææ, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem eius, mittentes rete in mare; erant enim piscatores. Et ait illis: « Venite post me, et faciam vos piscatores hominum ». At illi continuo, relictis retibus, secuti sunt eum.
Et procedens inde vidit alios duos fratres, Iacobum Zebedæi et Ioannem fratrem eius, in navi cum Zebedæo patre eorum reficientes retia sua; et vocavit eos. Illi autem statim, relicta navi et patre suo, secuti sunt eum.
Et circumibat Iesus totam Galilæam, docens in synagogis eorum et prædicans Evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo.
Credo
vel brevior:
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 4, 12-17 FRA  L/F
Cum audisset Iesus quod Ioannes traditus esset, secessit in Galilæam. Et relicta Nazareth, venit et habitavit in Capharnaum maritimam in finibus Zabulon et Nephthali, ut impleretur, quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem:
« Terra Zabulon et terra Nephthali, ad viam maris, trans Iordanem, Galilæa gentium; populus, qui sedebat in tenebris, lucem vidit magnam, et sedentibus in regione et umbra mortis lux orta est eis ».
Exinde cœpit Iesus prædicare et dicere: « Pænitentiam agite; appropinquavit enim regnum cælorum ».
Credo