Ressources Catholiques Missel Romain
 
Dominica III
Tempus « per annum » - Anno C
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Nehemíæ 8, 2-4a.5-6.8-10 FRA  L/F  CMT
In diebus illis:
Attulit ergo Esdras sacerdos legem coram multitudine virorum et mulierum cunctisque, qui poterant intellegere, in die prima mensis septimi. Et legit in eo in platea, quæ erat ante portam Aquarum, de mane usque ad mediam diem in conspectu virorum et mulierum et eorum, qui intellegere poterant; et aures omnis populi erant erectæ ad librum legis.
Stetit autem Esdras scriba super gradum ligneum, quem ad hoc fecerant. Et aperuit Esdras librum coram omni populo — super universum quippe populum eminebat — et, cum aperuisset eum, stetit omnis populus. Et benedixit Esdras Domino, Deo magno; et respondit omnis populus: « Amen, amen », elevans manus suas. Et incurvati sunt et adoraverunt Deum proni in terram. Et legerunt in libro legis Dei distincte et aperierunt sensum et explicaverunt lectionem.
Dixit autem Nehemias, ipse est præpositus, et Esdras sacerdos et scriba et Levitæ instruentes populum universo populo: « Dies iste sanctificatus est Domino Deo nostro! Nolite lugere et nolite flere ». Flebat enim omnis populus, cum audiret verba legis.
Et dixit eis: « Ite, comedite pinguia et bibite mulsum et mittite partes his, qui non præparaverunt sibi, quia sanctus dies Domini nostri est; et nolite contristari, gaudium etenim Domini est fortitudo vestra ».
Psalmus responsorius 19(18), 8, 9, 10, 15 FRA  L/F  CMT
R/ Verba tua, Dómine, Spíritus et vita sunt.
Lex Domini immaculata, reficiens animam,
testimonium Domini fidele, sapientiam præstans parvulis.
 
Iustitiæ Domini rectæ, lætificantes corda,
præceptum Domini lucidum, illuminans oculos.
 
Timor Domini mundus, permanens in sæculum sæculi;
iudicia Domini vera, iusta omnia simul.
 
Sint ut complaceant eloquia oris mei,
et meditatio cordis mei in conspectu tuo.
Domine, adiutor meus et redemptor meus.
Léctio Epístolæ primæ béati Pauli apóstoli ad Corínthios 12, 12-30 vel brevior  FRA  L/F  CMT
Fratres:
Sicut corpus unum est et membra habet multa, omnia autem membra corporis, cum sint multa, unum corpus sunt, ita et Christus; etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Iudæi sive Græci sive servi sive liberi, et omnes unum Spiritum potati sumus. Nam et corpus non est unum membrum sed multa. Si dixerit pes: «Non sum manus, non sum de corpore », non ideo non est de corpore; et si dixerit auris: « Non sum oculus, non sum de corpore », non ideo non est de corpore. Si totum corpus oculus est, ubi auditus? Si totum auditus, ubi odoratus?
Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore, sicut voluit. Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus? Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus. Non potest dicere oculus manui: « Non es mihi necessaria! »; aut iterum caput pedibus: « Non estis mihi necessarii! ».
Sed multo magis, quæ videntur membra corporis infirmiora esse, necessaria sunt; et, quæ putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus; et, quæ inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent, honesta autem nostra nullius egent. Sed Deus temperavit corpus, ei, cui deerat, abundantiorem tribuendo honorem, ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra. Et sive patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; sive glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra.
Vos autem estis corpus Christi et membra ex parte. Et quosdam quidem posuit Deus in Ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, tertio doctores, deinde virtutes, exinde donationes curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum. Numquid omnes apostoli? Numquid omnes prophetæ? Numquid omnes doctores? Numquid omnes virtutes? Numquid omnes donationes habent curationum? Numquid omnes linguis loquuntur? Numquid omnes interpretantur?
vel brevior:
Léctio Epístolæ primæ béati Pauli apóstoli ad Corínthios 12, 12-14.27 FRA  L/F  CMT
Sicut corpus unum est et membra habet multa, omnia autem membra corporis, cum sint multa, unum corpus sunt, ita et Christus; etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Iudæi sive Græci sive servi sive liberi, et omnes unum Spiritum potati sumus. Nam et corpus non est unum membrum sed multa.
Vos autem estis corpus Christi et membra ex parte.
Allelúia
Evangelizáre paupéribus misit me Dóminus, prædicáre captívis remissiónem.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 1, 1-4; 4, 14-21 FRA  L/F  CMT
Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quæ in nobis completæ sunt, rerum, sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt verbi, visum est et mihi, adsecuto a principio omnia, diligenter ex ordine tibi scribere, optime Theophile, ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, firmitatem.
In illo tempore:
Regressus est Iesus in virtute Spiritus in Galilæam. Et fama exiit per universam regionem de illo. Et ipse docebat in synagogis eorum et magnificabatur ab omnibus.
Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam et surrexit legere. Et traditus est illi liber prophetæ Isaiæ; et ut revolvit librum, invenit locum, ubi scriptum erat:
« Spiritus Domini super me; propter quod unxit me evangelizare pauperibus, misit me prædicare captivis remissionem et cæcis visum, dimittere confractos in remissione, prædicare annum Domini acceptum ».
Et cum plicuisset librum, reddidit ministro et sedit; et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum. Cœpit autem dicere ad illos: « Hodie impleta est hæc Scriptura in auribus vestris ».
Credo