Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria V - Hebd III
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Epístolæ ad Hebræos 10, 19-25 FRA  L/F  CMT
Habentes, fratres, fiduciam in introitum Sanctorum in sanguine Iesu, quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen, id est carnem suam, et sacerdotem magnum super domum Dei, accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala et abluti corpus aqua munda; teneamus spei confessionem indeclinabilem, fidelis enim est, qui repromisit; et consideremus invicem in provocationem caritatis et bonorum operum, non deserentes congregationem nostram, sicut est consuetudinis quibusdam, sed exhortantes, et tanto magis quanto videtis appropinquantem diem.
Psalmus responsorius 24(23), 1-2, 3-4ab, 5-6 FRA  L/F  CMT
R/ Hæc est generátio quæréntium fáciem tuam, Dómine.
Domini est terra, et plenitudo eius,
orbis terrarum, et qui habitant in eo.
Quia ipse super maria fundavit eum
et super flumina firmavit eum.
 
Quis ascendet in montem Domini,
aut quis stabit in loco sancto eius?
Innocens manibus et mundo corde,
qui non accépit in vanum nomen eius.
 
Hic accipiet benedictionem a Domino
et iustificationem a Deo salutari suo.
Hæc est generatio quærentium eum,
quærentium faciem Dei Iacob.
Allelúia
Lucérna pédibus meis verbum tuum, et lumen sémitis meis.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 4, 21-25 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Dicebat Iesus turbæ: « Numquid venit lucerna, ut sub modio ponatur aut sub lecto? Nonne ut super candelabrum ponatur? Non enim est aliquid absconditum, nisi ut manifestetur, nec factum est occultum, nisi ut in palam veniat. Si quis habet aures audiendi, audiat ».
Et dicebat illis: « Videte quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis et adicietur vobis. Qui enim habet, dabitur illi; et, qui non habet, etiam quod habet, auferetur ab illo ».
Ad Offertorium