Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria V - Hebd III
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri secúndi Samuélis 7, 18-19.24-29 FRA  L/F  CMT
[Postquam locutus est Nathan ad David,] ingressus est rex et sedit coram Domino et dixit: « Quis ego sum, Domine Deus, et quæ domus mea, quia adduxisti me hucusque? Sed et hoc parum visum est in conspectu tuo, Domine Deus, et locutus es etiam de domo servi tui in longinquum, et ista est lex hominis, Domine Deus!
Et firmasti tibi populum tuum Israel in populum sempiternum; et tu, Domine, factus es eis in Deum. Nunc ergo, Domine Deus, verbum, quod locutus es super servum tuum et super domum eius, confirma in sempiternum et fac, sicut locutus es! Et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum, atque dicatur: “Dominus exercituum est Deus super Israel”.
Et domus servi tui David erit stabilita coram te, quia tu, Domine exercituum, Deus Israel, revelasti aurem servi tui dicens: “Domum ædificabo tibi”. Propterea invenit servus tuus cor suum, ut oraret te oratione hac. Nunc ergo, Domine Deus, tu es Deus, et verba tua erunt vera; cum ergo locutus sis ad servum tuum bona hæc, dignare igitur benedicere domui servi tui, ut sit in sempiternum coram te, quia tu, Domine Deus, locutus es, et benedictione tua benedicetur domus servi tui in sempiternum ».
Psalmus responsorius 132(131), 1-2, 3-5, 11, 12, 13-14 FRA  L/F  CMT
R/ Dábit illi Dóminus Deus sedem David patris eius.
Memento, Domine, David
et omnis mansuetudinis eius.
Quia iuravit Domino,
votum vovit Potenti Iacob.
 
« Non introibo in tabernaculum domus meæ,
non ascendam in lectum strati mei,
non dabo somnum oculis meis
et palpebris meis dormitationem,
donec inveniam locum Domino,
tabernaculum Potenti Iacob ».
 
Iuravit Dominus David
veritatem et non recedet ab ea:
« De fructu ventris tui
ponam super sedem tuam ».
 
« Si custodierint filii tui testamentum meum
et testimonia mea, quæ docebo eos,
filii eorum usque in sæculum
sedebunt super sedem tuam ».
 
Quoniam elegit Dominus Sion,
desideravit eam in habitationem sibi:
« Hæc requies mea in sæculum sæculi;
hic habitabo, quoniam desideravi eam.
Allelúia
Lucérna pédibus meis verbum tuum, et lumen sémitis meis.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 4, 21-25 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Dicebat Iesus turbæ: « Numquid venit lucerna, ut sub modio ponatur aut sub lecto? Nonne ut super candelabrum ponatur? Non enim est aliquid absconditum, nisi ut manifestetur, nec factum est occultum, nisi ut in palam veniat. Si quis habet aures audiendi, audiat ».
Et dicebat illis: « Videte quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis et adicietur vobis. Qui enim habet, dabitur illi; et, qui non habet, etiam quod habet, auferetur ab illo ».
Ad Offertorium