Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria II - Hebd III
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Epístolæ ad Hebræos 9, 15.24-28 FRA  L/F  CMT
Fratres:
Christus novi testamenti mediator est, ut, morte intercedente in redemptionem earum prævaricationum, quæ erant sub priore testamento, repromissionem accipiant, qui vocati sunt æternæ hereditatis.
Non enim in manufacta Sancta Christus introivit, quæ sunt similitudo verorum, sed in ipsum cælum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis; neque ut sæpe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno. Alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi; nunc autem semel in consummatione sæculorum ad destitutionem peccati per sacrificium sui manifestatus est.
Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem iudicium, sic et Christus, semel oblatus ad multorum auferenda peccata, secundo sine peccato apparebit exspectantibus se in salutem.
Psalmus responsorius 98(97), 1, 2-3ab, 3cd-4, 5-6 FRA  L/F  CMT
R/ Cantáte Dómino cánticum novum, quia mirabília fécit.
Cantate Domino canticum novum,
quia mirabilia fecit.
Salvavit sibi dextera eius,
et brachium sanctum eius.
 
Notum fecit Dominus salutare suum,
in conspectu gentium revelavit iustitiam suam.
Recordatus est misericordiæ suæ
et veritatis suæ domui Israel.
 
Viderunt omnes termini terræ
salutare Dei nostri.
Iubilate Deo, omnis terra;
erumpite, exsultate et psallite.
 
Psallite Domino in cithara,
in cithara et voce psalmi;
in tubis ductilibus et vice tubæ corneæ,
iubilate in conspectu regis Domini.
Allelúia
Salvátor noster Iesus Christus destrúxit mortem, et illuminávit vitam per Evangélium.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 3, 22-30 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Scribæ, qui ab Hierosolymis descenderant, dicebant: « Beelzebul habet » et: « In principe dæmonum eicit dæmonia ».
Et convocatis eis, in parabolis dicebat illis: « Quomodo potest Satanas Satanam eicere? Et si regnum in se dividatur, non potest stare regnum illud; et si domus in semetipsam dispertiatur, non poterit domus illa stare. Et si Satanas consurrexit in semetipsum et dispertitus est, non potest stare, sed finem habet. Nemo autem potest in domum fortis ingressus vasa eius diripere, nisi prius fortem alliget; et tunc domum eius diripiet.
Amen dico vobis: Omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiæ, quibus blasphemaverint; qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habet remissionem in æternum, sed reus est æterni delicti ». Quoniam dicebant: « Spiritum immundum habet ».
Ad Offertorium