Feria II - Hebd III
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio libri secúndi Samuélis 5, 1-7.10
FRA •
L/F •
CMT
In diebus illis:
Venerunt universæ tribus Israel ad David in Hebron dicentes: « Ecce nos os tuum et caro tua sumus. Sed et heri et nudiustertius, cum esset Saul rex super nos, tu eras educens et reducens Israel. Dixit autem Dominus ad te: “Tu pasces populum meum Israel et tu eris dux super Israel” ».
Venerunt quoque omnes senes Israel ad regem in Hebron, et percussit cum eis rex David fœdus in Hebron coram Domino; unxeruntque David in regem super Israel. Triginta annorum erat David, cum regnare cœpisset, et quadraginta annis regnavit: in Hebron regnavit super Iudam septem annis et sex mensibus; in Ierusalem autem regnavit triginta tribus annis super omnem Israel et Iudam.
Et abiit rex et omnes viri, qui erant cum eo, in Ierusalem ad Iebusæum habitatorem terræ. Qui dixit ad David: “Non ingredieris huc, sed depellent te cæci et claudi », significantes: « Non ingredietur David huc ». Cepit autem David arcem Sion: hæc est civitas David.
Et ibat proficiens atque succrescens, et Dominus, Deus exercituum, erat cum eo.
Psalmus responsorius 89(88), 20, 21-22, 25-26
FRA •
L/F •
CMT
R/ Véritas mea et misericórdia mea cum ipso.
Tunc locutus es in visione sanctis tuis et dixisti:
« Posui adiutorium in potente
et exaltavi electum de plebe ».
Inveni David servum meum;
oleo sancto meo unxi eum.
Manus enim mea firma erit cum eo,
et brachium meum confortabit eum.
« Et veritas mea et misericordia mea cum ipso,
et in nomine meo exaltabitur cornu eius.
Et ponam super mare manum eius
et super flumina dexteram eius ».
Allelúia
Salvátor noster Iesus Christus destrúxit mortem, et illuminávit vitam per Evangélium.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 3, 22-30
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Scribæ, qui ab Hierosolymis descenderant, dicebant: « Beelzebul habet » et: « In principe dæmonum eicit dæmonia ».
Et convocatis eis, in parabolis dicebat illis: « Quomodo potest Satanas Satanam eicere? Et si regnum in se dividatur, non potest stare regnum illud; et si domus in semetipsam dispertiatur, non poterit domus illa stare. Et si Satanas consurrexit in semetipsum et dispertitus est, non potest stare, sed finem habet. Nemo autem potest in domum fortis ingressus vasa eius diripere, nisi prius fortem alliget; et tunc domum eius diripiet.
Amen dico vobis: Omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiæ, quibus blasphemaverint; qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habet remissionem in æternum, sed reus est æterni delicti ». Quoniam dicebant: « Spiritum immundum habet ».