Feria III - Hebd III
Tempus « per annum » - Anno primo
Léctio Epístolæ ad Hebræos 10, 1-10
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Umbram habens lex bonorum futurorum, non ipsam imaginem rerum, per singulos annos iisdem ipsis hostiis, quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere. Alioquin nonne cessassent offerri, ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccatorum cultores semel mundati? Sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit. Impossibile enim est sanguinem taurorum et hircorum auferre peccata.
Ideo ingrediens mundum dicit: « Hostiam et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi; holocautomata et sacrificia pro peccato non tibi placuerunt. Tunc dixi: Ecce venio, in capitulo libri scriptum est de me, ut faciam, Deus, voluntatem tuam ».
Superius dicens: « Hostias et oblationes et holocautomata et sacrificia pro peccato noluisti, nec placuerunt tibi », quæ secundum legem offeruntur, tunc dixit: « Ecce venio, ut faciam voluntatem tuam ». Aufert primum, ut secundum statuat; in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Iesu in semel.
Psalmus responsorius 40(39), 2.4ab, 7-8a, 10, 11
FRA •
L/F •
CMT
R/ Ecce vénio, Dómine, ut fáciam voluntátem tuam.
Exspectans exspectavi Dominum,
et intendit mihi.
Et immisit in os meum canticum novum,
carmen Deo nostro.
Sacrificium et oblationem noluisti,
aures autem fodisti mihi.
Holocaustum et pro peccato non postulasti,
tunc dixi: « Ecce venio ».
Annuntiavi iustitiam tuam in ecclesia magna;
ecce labia mea non prohibebo, Domine, tu scisti.
Iustitiam tuam non abscondi in corde meo,
veritatem tuam et salutare tuum dixi.
Non abscondi misericordiam tuam
et veritatem tuam ab ecclesia magna.
Allelúia
Benedíctus es, Pater, Dómine cæli et terræ, quia mystéria regni párvulis revelásti.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 3, 31-35
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Venit mater Iesu et fratres eius, et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum. Et sedebat circa eum turba, et dicunt ei: « Ecce mater tua et fratres tui et sorores tuæ foris quærunt te ».
Et respondens eis ait: « Quæ est mater mea et fratres mei? ». Et circumspiciens eos, qui in circuitu eius sedebant, ait: « Ecce mater mea et fratres mei. Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus et soror mea et mater est ».