Ressources Catholiques Missel Romain
 
Sabbato - Hebd III
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
Léctio Epístolæ ad Hebræos 11, 1-2.8-19 FRA • L/F • CMT
Fratres:
Est fides sperandorum substantia, rerum argumentum non apparentium. In hac enim testimonium consecuti sunt seniores.
Fide vocatus Abraham obœdivit in locum exire, quem accepturus erat in hereditatem; et exivit nesciens quo iret. Fide peregrinatus est in terra promissionis tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Iacob, coheredibus promissionis eiusdem; exspectabat enim fundamenta habentem civitatem, cuius artifex et conditor Deus.
Fide — et ipsa Sara sterilis — virtutem in conceptionem seminis accepit etiam præter tempus ætatis, quoniam fidelem credidit esse, qui promiserat; propter quod et ab uno orti sunt, et hoc emortuo, tamquam sidera cæli in multitudine, et sicut arena, quæ est ad oram maris, innumerabilis.
Iuxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis promissionibus, sed a longe eas aspicientes et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt supra terram; qui enim hæc dicunt, significant se patriam inquirere. Et si quidem illius meminissent, de qua exierant, habebant utique tempus revertendi; nunc autem meliorem appetunt, id est cælestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum, paravit enim illis civitatem.
Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur; et unigenitum offerebat ille, qui susceperat promissiones, ad quem dictum erat: « In Isaac vocabitur tibi semen », arbitratus quia et a mortuis suscitare potens est Deus; unde eum et in parabola reportavit.
Psalmus responsorius : Evangélium secúndum Lucam 1, 69-70, 71-72, 73-75 FRA • L/F • CMT
R/ Benedíctus Dóminus Deus Israel, quia visitávit plebem suam.
Et erexit cornu salutis nobis
in domo David pueri sui,
sicut locutus est per os sanctorum,
qui a sæculo sunt, prophetarum eius.
 
Salutem ex inimicis nostris
et de manu omnium, qui oderunt nos;
ad faciendam misericordiam cum patribus nostris
et memorari testamenti sui sancti.
 
Iusiurandum, quod iuravit ad Abraham patrem nostrum,
daturum se nobis,
ut sine timore, de manu inimicorum liberati,
serviamus illi
in sanctitate et iustitia coram ipso
omnibus diebus nostris.
Allelúia
Sic enim diléxit Deus mundum, ut Fílium suum unigénitum daret; omnis qui crédit in eum habet vitam ætérnam.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 4, 35-41 FRA • L/F • CMT
In illa die, cum sero esset factum, ait Iesus discipulis suis: « Transeamus contra ». Et dimittentes turbam, assumunt eum, ut erat in navi; et aliæ naves erant cum illo.
Et exoritur procella magna venti, et fluctus se mittebant in navem, ita ut iam impleretur navis. Et erat ipse in puppi supra cervical dormiens; et excitant eum et dicunt ei: « Magister, non ad te pertinet quia perimus? ». Et exsurgens comminatus est vento et dixit mari: « Tace, obmutesce! ». Et cessavit ventus, et facta est tranquillitas magna.
Et ait illis: « Quid timidi estis? Necdum habetis fidem? ». Et timuerunt magno timore et dicebant ad alterutrum: « Quis putas est iste, quia et ventus et mare obœdiunt ei? ».
Ad Offertorium