Ressources Catholiques Missel Romain
 
Sabbato - Hebd III
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
Léctio libri secúndi Samuélis 12, 1-7a.10-17 FRA • L/F • CMT
In diebus illis:
Misit Dominus Nathan ad David. Qui cum venisset ad eum, dixit ei: « Duo viri erant in civitate una, unus dives et alter pauper. Dives habebat oves et boves plurimos valde. Pauper autem nihil habebat omnino præter ovem unam parvulam, quam emerat et nutrierat, et quæ creverat apud eum cum filiis eius simul de pane illius comedens et de calice eius bibens et in sinu illius dormiens; eratque illi sicut filia. Cum autem peregrinus quidam venisset ad divitem, parcens ille sumere de ovibus et de bobus suis, ut exhiberet convivium peregrino illi, qui venerat ad se, tulit ovem viri pauperis et præparavit cibos homini, qui venerat ad se ».
Iratus autem indignatione David adversus hominem illum nimis dixit ad Nathan: « Vivit Dominus, quoniam filius mortis est vir, qui fecit hoc; ovem reddet in quadruplum, eo quod fecerit istud et non pepercerit ».
Dixit autem Nathan ad David: « Tu es ille vir! Quam ob rem non recedet gladius de domo tua usque in sempiternum, eo quod despexeris me et tuleris uxorem Uriæ Hetthæi, ut esset uxor tua. Itaque hæc dicit Dominus: Ecce ego suscitabo super te malum de domo tua et tollam uxores tuas in oculis tuis et dabo proximo tuo, et dormiet cum uxoribus tuis in oculis solis huius. Tu enim fecisti abscondite; ego vero faciam istud in conspectu omnis Israel et in conspectu solis ».
Et dixit David ad Nathan: « Peccavi Domino ». Dixitque Nathan ad David: « Dominus quoque transtulit peccatum tuum; non morieris. Verumtamen quoniam blasphemare fecisti inimicos Domini propter hoc, filius, qui natus est tibi, morte morietur ». Et reversus est Nathan domum suam.
Percussitque Dominus parvulum, quem peperat uxor Uriæ David, et graviter ægrotavit; deprecatusque est David Dominum pro parvulo et ieiunavit David ieiunio et ingressus domum pernoctabat iacens super terram. Steterunt autem seniores domus eius iuxta eum cogentes eum, ut surgeret de terra; qui noluit neque comedit cum eis cibum.
Psalmus responsorius 51(50), 12-13, 14-15, 16-17 FRA • L/F • CMT
R/ Cor mundum crea in me, Deus.
Cor mundum crea in me, Deus,
et spiritum firmum innova in visceribus meis.
Ne proicias me a facie tua
et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.
 
Redde mihi lætitiam salutaris tui
et spiritu promptissimo confirma me.
Docebo iniquos vias tuas,
et impii ad te convertentur.
 
Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meæ,
et exsultabit lingua mea iustitiam tuam.
Domine, labia mea aperies,
et os meum annuntiabit laudem tuam.
Allelúia
Sic enim diléxit Deus mundum, ut Fílium suum unigénitum daret; omnis qui crédit in eum habet vitam ætérnam.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 4, 35-41 FRA • L/F • CMT
In illa die, cum sero esset factum, ait Iesus discipulis suis: « Transeamus contra ». Et dimittentes turbam, assumunt eum, ut erat in navi; et aliæ naves erant cum illo.
Et exoritur procella magna venti, et fluctus se mittebant in navem, ita ut iam impleretur navis. Et erat ipse in puppi supra cervical dormiens; et excitant eum et dicunt ei: « Magister, non ad te pertinet quia perimus? ». Et exsurgens comminatus est vento et dixit mari: « Tace, obmutesce! ». Et cessavit ventus, et facta est tranquillitas magna.
Et ait illis: « Quid timidi estis? Necdum habetis fidem? ». Et timuerunt magno timore et dicebant ad alterutrum: « Quis putas est iste, quia et ventus et mare obœdiunt ei? ».
Ad Offertorium