Feria VI - Hebd III
Tempus « per annum » - Anno primo
Léctio Epístolæ ad Hebræos 10, 32-39
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Rememoramini pristinos dies, in quibus illuminati magnum certamen sustinuistis passionum, in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti, in altero autem socii taliter conversantium effecti; nam et vinctis compassi estis et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem substantiam et manentem.
Nolite itaque abicere confidentiam vestram, quæ magnam habet remunerationem; patientia enim vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes reportetis promissionem. Adhuc enim modicum quantulum, qui venturus est, veniet et non tardabit. Iustus autem meus ex fide vivet; quod si subtraxerit se, non sibi complacet in eo anima mea.
Nos autem non sumus subtractionis in perditionem, sed fidei in acquisitionem animæ.
Psalmus responsorius 37(36), 3-4, 5-6, 23-24, 39-40
FRA •
L/F •
CMT
R/ Salus iustórum a Dómino est.
Spera in Domino et fac bonitatem,
et inhabitabis terram et pasceris in fide.
Delectare in Domino,
et dabit tibi petitiones cordis tui.
Committe Domino viam tuam et spera in eo,
et ipse faciet;
et educet quasi lumen iustitiam tuam
et iudicium tuum tamquam meridiem.
A Domino gressus hominis confirmantur,
et viam eius volet.
Cum ceciderit, non collidetur,
quia Dominus sustentat manum eius.
Salus autem iustorum a Domino,
et protector eorum in tempore tribulationis.
Et adiuvabit eos Dominus et liberabit eos
et eruet eos a peccatoribus et salvabit eos,
quia speraverunt in eo.
Allelúia
Benedíctus es, Pater, Dómine cæli et terræ, quia mystéria regni párvulis revelásti.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 4, 26-34
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Dicebat Iesus turbis: « Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo iaciat sementem in terram et dormiat et exsurgat nocte ac die, et semen germinet et increscat, dum nescit ille. Ultro terra fructificat primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica. Et cum se produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis ».
Et dicebat: « Quomodo assimilabimus regnum Dei aut in qua parabola ponemus illud? Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus, quæ sunt in terra; et cum seminatum fuerit, ascendit et fit maius omnibus holeribus et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra eius aves cæli habitare ».
Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire; sine parabola autem non loquebatur eis. Seorsum autem discipulis suis disserebat omnia.