Feria IV - Hebd III
Tempus « per annum » - Anno primo
Léctio Epístolæ ad Hebræos 10, 11-18
FRA •
L/F •
CMT
Omnis sacerdos stat cotidie ministrans et easdem sæpe offerens hostias, quæ numquam possunt auferre peccata. Hic autem, una pro peccatis oblata hostia, in sempiternum consedit in dextera Dei, de cetero exspectans, donec ponantur inimici eius scabellum pedum eius; una enim oblatione consummavit in sempiternum eos, qui sanctificantur.
Testificatur autem nobis et Spiritus Sanctus; postquam enim dixit: « Hoc est testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mente eorum superscribam eas; et peccatorum eorum et iniquitatum eorum iam non recordabor amplius ».
Ubi autem horum remissio, iam non oblatio pro peccato.
Psalmus responsorius 110(109), 1, 2, 3, 4
FRA •
L/F •
CMT
R/ Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedec.
Dixit Dominus Domino meo: « Sede a dextris meis,
donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ».
Virgam potentiæ tuæ emittet Dominus ex Sion:
dominare in medio inimicorum tuorum.
Tecum principatus in die virtutis tuæ,
in splendoribus sanctis,
ex utero ante luciferum genui te.
Iuravit Dominus et non pænitebit eum:
« Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech ».
Allelúia
Semen est verbum Dei, sator autem Christus; omnis qui invénit eum, manébit in ætérnum.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 4, 1-20
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Iterum cœpit Iesus docere ad mare. Et congregatur ad eum turba plurima, ita ut in navem ascendens sederet in mari, et omnis turba circa mare super terram erant. Et docebat eos in parabolis multa et dicebat illis in doctrina sua:
« Audite. Ecce exiit seminans ad seminandum. Et factum est, dum seminat, aliud cecidit circa viam, et venerunt volucres et comederunt illud. Aliud cecidit super petrosa, ubi non habebat terram multam, et statim exortum est, quoniam non habebat altitudinem terræ; et quando exortus est sol, exæstuavit et, eo quod non haberet radicem, exaruit. Et aliud cecidit in spinas, et ascenderunt spinæ et suffocaverunt illud, et fructum non dedit. Et alia ceciderunt in terram bonam et dabant fructum: ascendebant et crescebant et afferebant unum triginta et unum sexaginta et unum centum ». Et dicebat: « Qui habet aures audiendi, audiat ».
Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi, qui circa eum erant cum Duodecim, parabolas. Et dicebat eis: « Vobis datum est mysterium regni Dei; illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt, ut videntes videant et non videant, et audientes audiant et non intellegant, ne quando convertantur, et dimittatur eis ».
Et ait illis: « Nescitis parabolam hanc, et quomodo omnes parabolas cognoscetis?
Qui seminat, verbum seminat. Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminatur verbum: et cum audierint, confestim venit Satanas et aufert verbum, quod seminatum est in eos. Et hi sunt, qui super petrosa seminantur: qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud et non habent radicem in se, sed temporales sunt; deinde orta tribulatione vel persecutione propter verbum, confestim scandalizantur. Et alii sunt, qui in spinis seminantur: hi sunt, qui verbum audierunt, et ærumnæ sæculi et deceptio divitiarum et circa reliqua concupiscentiæ introeuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur. Et hi sunt, qui super terram bonam seminati sunt: qui audiunt verbum et suscipiunt et fructificant unum triginta et unum sexaginta et unum centum ».