Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria IV - Hebd III
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri secúndi Samuélis 7, 4-17 FRA  L/F  CMT
In diebus illis:
Ecce sermo Domini ad Nathan dicens: « Vade et loquere ad servum meum David: Hæc dicit Dominus: Numquid tu ædificabis mihi domum ad habitandum? Numquam enim habitavi in domo ex die, qua eduxi filios Israel de terra Ægypti, usque in diem hanc, sed ambulabam in tabernaculo et in tentorio. Per cuncta loca, quæ transivi cum omnibus filiis Israel, numquid loquens locutus sum ad unum de iudicibus Israel, cui præcepi, ut pasceret populum meum Israel, dicens: Quare non ædificastis mihi domum cedrinam?
Et nunc hæc dices servo meo David: Hæc dicit Dominus exercituum: Ego tuli te de pascuis sequentem greges, ut esses dux super populum meum Israel, et fui tecum in omnibus, ubicumque ambulasti, et interfeci universos inimicos tuos a facie tua; fecique tibi nomen grande iuxta nomen magnorum, qui sunt in terra. Et ponam locum populo meo Israel et plantabo eum, et habitabit in eo et non turbabitur amplius; nec addent filii iniquitatis ut affligant eum sicut prius et ex die, qua constitui iudices super populum meum Israel, et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis.
Prædicitque tibi Dominus quod domum faciat tibi Dominus. Cumque completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de visceribus tuis; et firmabo regnum eius.
Ipse ædificabit domum nomini meo, et stabiliam thronum regni eius usque in sempiternum. Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium; qui si inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum et in plagis filiorum hominum. Misericordiam autem meam non auferam ab eo, sicut abstuli a Saul, quem amovi a facie tua; et stabilis erit domus tua et regnum tuum usque in æternum ante faciem meam, et thronus tuus erit firmus iugiter ».
Secundum omnia verba hæc et iuxta universam visionem istam sic locutus est Nathan ad David.
Psalmus responsorius 89(88), 4-5, 27-28, 29-30 FRA  L/F  CMT
R/ In ætérnum servábo illi misericórdiam meam.
« Disposui testamentum electo meo,
iuravi David servo meo:
Usque in æternum confirmabo semen tuum
et ædificabo in generationem et generationem sedem tuam ».
 
Ipse invocabit me: “Pater meus es tu,
Deus meus et refugium salutis meæ”.
Et ego primogenitum ponam illum,
excelsum præ regibus terræ.
 
In æternum servabo illi misericordiam meam;
et testamentum meum fidele ipsi.
Et ponam in sæculum sæculi semen eius;
et thronum eius sicut dies cæli.
Allelúia
Semen est verbum Dei, sator autem Christus; omnis qui invénit eum, manébit in ætérnum.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 4, 1-20 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Iterum cœpit Iesus docere ad mare. Et congregatur ad eum turba plurima, ita ut in navem ascendens sederet in mari, et omnis turba circa mare super terram erant. Et docebat eos in parabolis multa et dicebat illis in doctrina sua:
« Audite. Ecce exiit seminans ad seminandum. Et factum est, dum seminat, aliud cecidit circa viam, et venerunt volucres et comederunt illud. Aliud cecidit super petrosa, ubi non habebat terram multam, et statim exortum est, quoniam non habebat altitudinem terræ; et quando exortus est sol, exæstuavit et, eo quod non haberet radicem, exaruit. Et aliud cecidit in spinas, et ascenderunt spinæ et suffocaverunt illud, et fructum non dedit. Et alia ceciderunt in terram bonam et dabant fructum: ascendebant et crescebant et afferebant unum triginta et unum sexaginta et unum centum ». Et dicebat: « Qui habet aures audiendi, audiat ».
Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi, qui circa eum erant cum Duodecim, parabolas. Et dicebat eis: « Vobis datum est mysterium regni Dei; illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt, ut videntes videant et non videant, et audientes audiant et non intellegant, ne quando convertantur, et dimittatur eis ».
Et ait illis: « Nescitis parabolam hanc, et quomodo omnes parabolas cognoscetis?
Qui seminat, verbum seminat. Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminatur verbum: et cum audierint, confestim venit Satanas et aufert verbum, quod seminatum est in eos. Et hi sunt, qui super petrosa seminantur: qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud et non habent radicem in se, sed temporales sunt; deinde orta tribulatione vel persecutione propter verbum, confestim scandalizantur. Et alii sunt, qui in spinis seminantur: hi sunt, qui verbum audierunt, et ærumnæ sæculi et deceptio divitiarum et circa reliqua concupiscentiæ introeuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur. Et hi sunt, qui super terram bonam seminati sunt: qui audiunt verbum et suscipiunt et fructificant unum triginta et unum sexaginta et unum centum ».
Ad Offertorium