Dominica IV
Tempus « per annum » - Anno C
Léctio libri Ieremiæ prophétæ 1, 4-5.17-19
FRA •
L/F •
CMT
In diebus Iosiæ:
Factum est verbum Domini ad me dicens: « Priusquam te formarem in utero, novi te et, antequam exires de vulva, sanctificavi te et prophetam gentibus dedi te ».
Tu ergo accinge lumbos tuos et surge et loquere ad eos omnia, quæ ego præcipio tibi; ne timeas a facie eorum, alioquin timere te faciam vultum eorum.
Ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam et in columnam ferream et in murum æreum contra omnem terram regibus Iudæ, principibus eius et sacerdotibus et populo terræ; et bellabunt adversum te et non prævalebunt, quia tecum ego sum, ait Dominus, ut eripiam te ».
Psalmus responsorius 71(70), 1-2, 3-4a, 5-6ab, 15ab.17
FRA •
L/F •
CMT
R/ Os meum annuntiábit salutáre túum, Dómine.
In te, Domine, speravi,
non confundar in æternum.
In iustitia tua libera me et eripe me;
inclina ad me aurem tuam et salva me.
Esto mihi in rupem præsidii
et in domum munitam, ut salvum me facias,
quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu.
Deus meus, eripe me de manu peccatoris.
Quoniam tu es exspectatio mea, Domine;
Domine, spes mea a iuventute mea.
Super te innixus sum ex utero,
de ventre matris meæ tu es susceptor meus.
Os meum annuntiabit iustitiam tuam,
tota die salutare tuum:
Deus, docuisti me a iuventute mea;
et usque nunc annuntiabo mirabilia tua.
Léctio Epístolæ primæ béati Pauli apóstoli ad Corínthios 12, 31 ; 13, 1-13
vel brevior •
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Æmulamini autem charismata maiora. Et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro.
Si linguis hominum loquar et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut æs sonans aut cymbalum tinniens. Et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum. Et si distribuero in cibos omnes facultates meas et si tradidero corpus meum, ut glorier, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.
Caritas patiens est, benigna est caritas, non æmulatur, non agit superbe, non inflatur, non est ambitiosa, non quærit, quæ sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitatem, congaudet autem veritati; omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.
Caritas numquam excidit. Sive prophetiæ, evacuabuntur; sive linguæ, cessabunt; sive scientia, destruetur. Ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus; cum autem venerit, quod perfectum est, evacuabitur, quod ex parte est. Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus; quando factus sum vir, evacuavi, quæ erant parvuli. Videmus enim nunc per speculum in ænigmate, tunc autem facie ad faciem; nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum.
Nunc autem manet fides, spes, caritas, tria hæc; maior autem ex his est caritas.
vel brevior:
Léctio Epístolæ primæ béati Pauli apóstoli ad Corínthios 13, 4-13

Allelúia
Evangelizáre paupéribus misit me Dóminus, prædicáre captívis remissiónem.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 4, 21-30
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Cœpit Iesus dicere in synagoga: « Hodie impleta est hæc Scriptura in auribus vestris ».
Et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis gratiæ, quæ procedebant de ore ipsius, et dicebant: « Nonne hic filius est Ioseph? ».
Et ait illis: « Utique dicetis mihi hanc similitudinem: «Medice, cura teipsum; quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua» ».
Ait autem: « Amen dico vobis: Nemo propheta acceptus est in patria sua. In veritate autem dico vobis: Multæ viduæ erant in diebus Eliæ in Israel, quando clausum est cælum annis tribus et mensibus sex, cum facta est fames magna in omni terra; et ad nullam illarum missus est Elias nisi in Sarepta Sidoniæ ad mulierem viduam. Et multi leprosi erant in Israel sub Eliseo propheta; et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus ».
Et repleti sunt omnes in synagoga ira hæc audientes; et surrexerunt et eiecerunt illum extra civitatem et duxerunt illum usque ad supercilium montis, supra quem civitas illorum erat ædificata, ut præcipitarent eum. Ipse autem transiens per medium illorum ibat.