Dominica V
Tempus « per annum » - Anno A
Léctio libri Isaíæ prophétæ 58, 7-10
FRA •
L/F •
CMT
Hæc dicit Dominus:
« Frange esurienti panem tuum, et egenos, vagos inducere in domum? Cum videris nudum, operi eum et carnem tuam ne despexeris.
Tunc erumpet quasi aurora lumen tuum, et sanatio tua citius orietur; et anteibit faciem tuam iustitia tua, et gloria Domini colliget te. Tunc invocabis, et Dominus exaudiet; clamabis, et dicet: « Ecce adsum ».
Si abstuleris de medio tui iugum et desieris extendere digitum et loqui iniquitatem; si effuderis esurienti animam tuam et animam afflictam satiaveris, orietur in tenebris lux tua, et caligo tua erit sicut meridies ».
Psalmus responsorius 112(111), 4-5, 6-7, 8a.9
FRA •
L/F •
CMT
R/ Exórtum est in ténebris lumen rectis.
vel
R/ Allelúia
Exortum est in tenebris lumen rectis,
misericors et miserator et iustus.
Iucundus homo, qui miseretur et commodat,
disponet res suas in iudicio.
Quia in æternum non commovebitur.
In memoria æterna erit iustus,
ab auditione mala non timebit.
Paratum cor eius, sperans in Domino.
Confirmatum est cor eius, non timebit,
Distribuit, dedit pauperibus;
iustitia eius manet in sæculum sæculi,
cornu eius exaltabitur in gloria.
Léctio Epístolæ primæ béati Pauli apóstoli ad Corínthios 2, 1-5
FRA •
L/F •
CMT
Ego, cum venissem ad vos, fratres, veni non per sublimitatem sermonis aut sapientiæ annuntians vobis mysterium Dei. Non enim iudicavi scire me aliquid inter vos nisi Iesum Christum et hunc crucifixum.
Et ego in infirmitate et timore et tremore multo fui apud vos, et sermo meus et prædicatio mea non in persuasibilibus sapientiæ verbis sed in ostensione Spiritus et virtutis, ut fides vestra non sit in sapientia hominum sed in virtute Dei.
Allelúia
Ego sum lux mundi, dicit Dóminus; qui séquitur me habébit lucem vitæ.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 5, 13-16
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Vos estis sal terræ; quod si sal evanuerit, in quo salietur? Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus.
Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita; neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus, qui in domo sunt.
Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum, qui in cælis est ».