Dominica V
Tempus « per annum » - Anno C
Léctio libri Isaíæ prophétæ 6, 1-2a.3-8
FRA •
L/F •
CMT
In anno, quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum; et fimbriæ eius replebant templum. Seraphim stabant iuxta eum; sex alæ uni et sex alæ alteri: duabus velabat faciem suam et duabus velabat pedes suos et duabus volabat.
Et clamabat alter ad alterum et dicebat: « Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus exercituum; plena est omnis terra gloria eius ». Et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis, et domus repleta est fumo.
Et dixi: « Væ mihi, quia perii! Quia vir pollutus labiis ego sum et in medio populi polluta labia habentis ego habito et regem, Dominum exercituum, vidi oculis meis ».
Et volavit ad me unus de seraphim, et in manu eius calculus, quem forcipe tulerat de altari, et tetigit os meum et dixit: « Ecce tetigit hoc labia tua, et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur ».
Et audivi vocem Domini dicentis: « Quem mittam? Et quis ibit nobis? ». Et dixi: « Ecce ego, mitte me ».
Psalmus responsorius 138(137), 1-2a, 2bcd-3, 4-5, 7c-8
FRA •
L/F •
CMT
R/ In conspéctu angelórum psallam tibi, Dómine.
Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo,
quoniam audisti verba oris mei.
In conspectu angelorum psallam tibi,
adorabo ad templum sanctum tuum.
Et confitebor nomini tuo
propter misericordiam tuam et veritatem tuam,
quoniam magnificasti super omne nomen eloquium tuum.
In quacumque die invocavero te, exaudi me;
multiplicabis in anima mea virtutem.
Confitebuntur tibi, Domine, omnes reges terræ,
quia audierunt eloquia oris tui.
Et cantabunt vias Domini,
quoniam magna est gloria Domini.
Et salvum me faciet dextera tua.
Dominus perficiet pro me;
Domine, misericordia tua in sæculum:
opera manuum tuarum ne despicias.
Notum vobis facio, fratres, Evangelium, quod evangelizavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis, per quod et salvamini, qua ratione evangelizaverim vobis, si tenetis, nisi si frustra credidistis!
Tradidi enim vobis in primis, quod et accepi, quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas et quia sepultus est et quia suscitatus est tertia die secundum Scripturas et quia visus est Cephæ et post hæc Duodecim; deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul, ex quibus plures manent usque adhuc, quidam autem dormierunt; deinde visus est Iacobo, deinde apostolis omnibus; novissime autem omnium, tamquam abortivo, visus est et mihi.
Ego enim sum minimus apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus, quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei; gratia autem Dei sum id, quod sum, et gratia eius in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi; non ego autem, sed gratia Dei mecum.
Igitur sive ego sive illi, sic prædicamus, et sic credidistis.
vel brevior:
Léctio Epístolæ primæ béati Pauli apóstoli ad Corínthios 15, 3-8.11
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Tradidi vobis in primis, quod et accepi, quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas et quia sepultus est et quia suscitatus est tertia die secundum Scripturas et quia visus est Cephæ et post hæc Duodecim; deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul, ex quibus plures manent usque adhuc, quidam autem dormierunt; deinde visus est Iacobo, deinde apostolis omnibus; novissime autem omnium, tamquam abortivo, visus est et mihi.
Igitur sive ego sive illi, sic prædicamus, et sic credidistis.
Allelúia
Veníte post me, dicit Dóminus, et fáciam vos fíeri piscatóres hóminum.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 5, 1-11
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Cum turba urgeret Iesum et audiret verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth et vidit duas naves stantes secus stagnum; piscatores autem descenderant de illis et lavabant retia. Ascendens autem in unam navem, quæ erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum; et sedens docebat de navicula turbas.
Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: « Duc in altum et laxate retia vestra in capturam ».
Et respondens Simon dixit: « Præceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus; in verbo autem tuo laxabo retia ».
Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam; rumpebantur autem retia eorum. Et annuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent et adiuvarent eos; et venerunt et impleverunt ambas naviculas, ita ut mergerentur.
Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Iesu dicens: « Exi a me, quia homo peccator sum, Domine ». Stupor enim circumdederat eum et omnes, qui cum illo erant, in captura piscium, quos ceperant; similiter autem et Iacobum et Ioannem, filios Zebedæi, qui erant socii Simonis.
Et ait ad Simonem Iesus: « Noli timere; ex hoc iam homines eris capiens ».
Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt illum.