Feria V - Hebd V
Tempus « per annum » - Anno primo
Léctio libri Génesis 2, 18-25
FRA •
L/F •
CMT
Dixit Dominus Deus: « Non est bonum esse hominem solum; faciam ei adiutorium simile sui ».
Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus agri et universis volatilibus cæli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea; omne enim, quod vocavit Adam animæ viventis, ipsum est nomen eius. Appellavitque Adam nominibus suis cuncta pecora et universa volatilia cæli et omnes bestias agri; Adæ vero non inveniebatur adiutor similis eius.
Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam. Cumque obdormisset, tulit unam de costis eius et replevit carnem pro ea; et ædificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem et adduxit eam ad Adam.
Dixitque Adam: « Hæc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea! Hæc vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est hæc ».
Quam ob rem relinquet vir patrem suum et matrem et adhærebit uxori suæ; et erunt in carnem unam.
Erant autem uterque nudi, Adam scilicet et uxor eius, et non erubescebant.
Psalmus responsorius 128(127), 1-2, 3, 4-5
FRA •
L/F •
CMT
R/ Beáti omnes qui tíment Dóminum.
Beatus omnis, qui timet Dominum,
qui ambulat in viis eius.
Labores manuum tuarum manducabis,
beatus es, et bene tibi erit.
Uxor tua sicut vitis fructifera
in lateribus domus tuæ;
filii tui sicut novellæ olivarum
in circuitu mensæ tuæ.
Ecce sic benedicetur homo,
qui timet Dominum.
Benedicat tibi Dominus ex Sion,
et videas bona Ierusalem
omnibus diebus vitæ tuæ.
Allelúia
In mansuetúdine suscípite ínsitum verbum, quod potest salváre ánimas vestras.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 7, 24-30
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Surgens Iesus abiit in fines Tyri et Sidonis. Et ingressus domum neminem voluit scire et non potuit latere.
Sed statim ut audivit de eo mulier, cuius habebat filia spiritum immundum, veniens procidit ad pedes eius. Erat autem mulier Græca, Syrophœnissa genere. Et rogabat eum, ut dæmonium eiceret de filia eius.
Et dicebat illi: « Sine prius saturari filios; non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere catellis ».
At illa respondit et dicit ei: « Domine, etiam catelli sub mensa comedunt de micis puerorum ».
Et ait illi: « Propter hunc sermonem vade; exiit dæmonium de filia tua ». Et cum abisset domum suam, invenit puellam iacentem supra lectum et dæmonium exisse.