Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria II - Hebd V
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
Léctio libri Génesis 1, 1-19 FRA • L/F • CMT
In principio creavit Deus cælum et terram. Terra autem erat inanis et vacua, et tenebræ super faciem abyssi, et spiritus Dei ferebatur super aquas.
Dixitque Deus: « Fiat lux ». Et facta est lux. Et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit Deus lucem ac tenebras. Appellavitque Deus lucem Diem et tenebras Noctem. Factumque est vespere et mane, dies unus.
Dixit quoque Deus: « Fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis ». Et fecit Deus firmamentum divisitque aquas, quæ erant sub firmamento, ab his, quæ erant super firmamentum. Et factum est ita. Vocavitque Deus firmamentum Cælum. Et factum est vespere et mane, dies secundus.
Dixit vero Deus: « Congregentur aquæ, quæ sub cælo sunt, in locum unum, et appareat arida ». Factumque est ita. Et vocavit Deus aridam Terram congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum.
Et ait Deus: « Germinet terra herbam virentem et herbam facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum, cuius semen in semetipso sit super terram ». Et factum est ita. Et protulit terra herbam virentem et herbam afferentem semen iuxta genus suum lignumque faciens fructum, qui habet in semetipso sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum. Et factum est vespere et mane, dies tertius.
Dixit autem Deus: « Fiant luminaria in firmamento cæli, ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos, ut luceant in firmamento cæli et illuminent terram. Et factum est ita. Fecitque Deus duo magna luminaria: luminare maius, ut præesset diei, et luminare minus, ut præesset nocti, et stellas. Et posuit eas Deus in firmamento cæli, ut lucerent super terram et præessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum. Et factum est vespere et mane, dies quartus.
Psalmus responsorius 104(103), 1-2a, 5-6, 10.12, 24.35c FRA • L/F • CMT
R/ Lætétur Dóminus in opéribus suis
Benedic, anima mea, Domino.
Domine Deus meus, magnificatus es vehementer!
Maiestatem et decorem induisti,
amictus lumine sicut vestimento.
 
Qui fundasti terram super stabilitatem suam,
non inclinabitur in sæculum sæculi.
Abyssus sicut vestimentum operuit eam,
super montes stabant aquæ.
 
Qui emittis fontes in torrentes;
inter medium montium pertransibunt,
Super ea volucres cæli habitabunt,
de medio ramorum dabunt voces.
 
Quam multiplicata sunt opera tua, Domine:
omnia in sapientia fecisti,
impleta est terra creatura tua.
Benedic, anima mea, Domino.
Allelúia
Prædicábat Iesus Evangélium regni, et sanábat omnem infirmitátem in pópulo.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 6, 53-56 FRA • L/F • CMT
In illo tempore:
Cum transfretassent in terram Iesus et discipuli eius, pervenerunt Gennesaret et applicuerunt.
Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum et percurrentes universam regionem illam cœperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse. Et quocumque introibat in vicos aut in civitates vel in villas, in plateis ponebant infirmos; et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent; et, quotquot tangebant eum, salvi fiebant.
Ad Offertorium