Feria II - Hebd V
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio libri primi Regum 8, 1-7.9-13
FRA •
L/F •
CMT
In diebus illis:
Congregavit Salomon omnes maiores natu Israel — omnes principes tribuum, duces familiarum filiorum Israel ad regem Salomonem — in Ierusalem, ut deferrent arcam fœderis Domini de civitate David, id est de Sion. Convenitque ad regem Salomonem universus Israel in mense Ethanim in sollemnitate, ipse est mensis septimus. Veneruntque cuncti senes Israel, et tulerunt sacerdotes arcam et portaverunt arcam Domini et tabernaculum conventus et omnia vasa sanctuarii, quæ erant in tabernaculo; et ferebant ea sacerdotes et Levitæ.
Rex autem Salomon et universus cœtus Israel, qui convenerat ad eum, cum illo ante arcam immolabant oves et boves absque æstimatione et numero. Et intulerunt sacerdotes arcam fœderis Domini in locum suum in Dabir templi, in sanctum sanctorum, subter alas cherubim; siquidem cherubim expandebant alas super locum arcæ et protegebant arcam et vectes eius desuper. In arca autem non erat aliud nisi duæ tabulæ lapideæ, quas posuerat in ea Moyses in Horeb, quando pepigit Dominus fœdus cum filiis Israel, cum egrederentur de terra Ægypti.
Factum est autem cum exissent sacerdotes de sanctuario, nebula implevit domum Domini, et non poterant sacerdotes stare et ministrare propter nebulam; impleverat enim gloria Domini domum Domini.
Tunc ait Salomon: « Dominus dixit ut habitaret in nebula. Ædificans ædificavi domum in habitaculum tuum, firmissimum solium tuum in sempiternum ».
Psalmus responsorius 132(131), 6-7, 8-10
FRA •
L/F •
CMT
R/ Surge, Dómine, in réquiem tuam!
Ecce audivimus eam esse in Ephratha,
invenimus eam in campis Iaar.
Ingrediamur in tabernaculum eius,
adoremus ad scabellum pedum eius.
Surge, Domine, in requiem tuam,
tu et arca fortitudinis tuæ.
Sacerdotes tui induantur iustitiam,
et sancti tui exsultent.
Propter David servum tuum
non avertas faciem christi tui.
Allelúia
Prædicábat Iesus Evangélium regni, et sanábat omnem infirmitátem in pópulo.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 6, 53-56
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Cum transfretassent in terram Iesus et discipuli eius, pervenerunt Gennesaret et applicuerunt.
Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum et percurrentes universam regionem illam cœperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse. Et quocumque introibat in vicos aut in civitates vel in villas, in plateis ponebant infirmos; et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent; et, quotquot tangebant eum, salvi fiebant.