Feria III - Hebd V
Tempus « per annum » - Anno primo
Léctio libri Génesis 1, 20 - 2, 4a
FRA •
L/F •
CMT
Dixit etiam Deus: « Pullulent aquæ reptile animæ viventis, et volatile volet super terram sub firmamento cæli ». Creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem, quam pullulant aquæ secundum species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum; benedixitque eis Deus dicens: « Crescite et multiplicamini et replete aquas maris, avesque multiplicentur super terram ». Et factum est vespere et mane, dies quintus.
Dixit quoque Deus: « Producat terra animam viventem in genere suo, iumenta et reptilia et bestias terræ secundum species suas ». Factumque est ita. Et fecit Deus bestias terræ iuxta species suas et iumenta secundum species suas et omne reptile terræ in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum.
Et ait Deus: « Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et præsint piscibus maris et volatilibus cæli et bestiis universæque terræ omnique reptili, quod movetur in terra ». Et creavit Deus hominem ad imaginem suam; ad imaginem Dei creavit illum; masculum et feminam creavit eos.
Benedixitque illis Deus et ait illis Deus: « Crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus cæli et universis animantibus, quæ moventur super terram ». Dixitque Deus: « Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram et universa ligna, quæ habent in semetipsis fructum ligni portantem sementem, ut sint vobis in escam et cunctis animantibus terræ omnique volucri cæli et universis, quæ moventur in terra et in quibus est anima vivens, omnem herbam virentem ad vescendum ». Et factum est ita.
Viditque Deus cuncta, quæ fecit, et ecce erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus.
Igitur perfecti sunt cæli et terra et omnis exercitus eorum. Complevitque Deus die septimo opus suum, quod fecerat, et requievit die septimo ab universo opere, quod patrarat. Et benedixit Deus diei septimo et sanctificavit illum, quia in ipso requieverat ab omni opere suo, quod creavit Deus, ut faceret. Istæ sunt generationes cæli et terræ, quando creata sunt.
Psalmus responsorius 8, 4-5, 6-7, 8-9
FRA •
L/F •
CMT
R/ Dómine, Dóminus noster, quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
Quando video cælos tuos, opera digitorum tuorum,
lunam et stellas, quæ tu fundasti,
quid est homo, quod memor es eius,
aut filius hominis, quoniam visitas eum?
Minuisti eum paulo minus ab angelis,
gloria et honore coronasti eum
et constituisti eum super opera manuum tuarum.
Omnia subiecisti sub pedibus eius.
Oves et boves universas,
insuper et pecora campi,
volucres cæli et pisces maris,
quæcumque perambulant semitas maris.
Allelúia
Inclína cor meum, Deus, in testimónia tua; et legem tuam da mihi benígne.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 7, 1-13
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Conveniunt ad Iesum pharisæi et quidam de scribis venientes ab Hierosolymis; et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus, id est non lotis, manducare panes — pharisæi enim et omnes Iudæi, nisi pugillo lavent manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum; et a foro nisi baptizentur, non comedunt; et alia multa sunt, quæ acceperunt servanda: baptismata calicum et urceorum et æramentorum et lectorum — et interrogant eum pharisæi et scribæ: « Quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem? ».
At ille dixit eis: « Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est: «Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me; in vanum autem me colunt docentes doctrinas præcepta hominum». Relinquentes mandatum Dei tenetis traditionem hominum ».
Et dicebat illis: « Bene irritum facitis præceptum Dei, ut traditionem vestram servetis. Moyses enim dixit: «Honora patrem tuum et matrem tuam» et: «Qui maledixerit patri aut matri, morte moriatur»; vos autem dicitis: «Si dixerit homo patri aut matri: Corban, quod est donum, quodcumque ex me tibi profuerit», ultra non permittitis ei facere quidquam patri aut matri rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis; et similia huiusmodi multa facitis ».