Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria III - Hebd V
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
Léctio libri primi Regum 8, 22-23.27-30 FRA • L/F • CMT
In diebus illis:
Stetit Salomon ante altare Domini in conspectu omnis ecclesiæ Israel et expandit manus suas in cælum et ait:
« Domine, Deus Israel, non est similis tui Deus in cælo desuper et super terra deorsum, qui custodis pactum et misericordiam servis tuis, qui ambulant coram te in toto corde suo.
Ergone putandum est quod vere Deus habitet super terram? Si enim cælum et cæli cælorum te capere non possunt, quanto magis domus hæc, quam ædificavi! Sed respice ad orationem servi tui et ad preces eius, Domine Deus meus; audi clamorem et orationem, quam servus tuus orat coram te hodie, ut sint oculi tui aperti super domum hanc nocte ac die, super locum, de quo dixisti: “Erit nomen meum ibi”, ut exaudias orationem, qua orat te servus tuus in loco isto, ut exaudias deprecationem servi tui et populi tui Israel, quodcumque oraverint in loco isto, et exaudies in loco habitaculi tui in cælo et, cum exaudieris, propitius eris ».
Psalmus responsorius 84(83), 3, 4, 5.10, 11 FRA • L/F • CMT
R/ Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum!
Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini.
Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum.
 
Etenim passer invenit sibi domum,
et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos:
altaria tua, Domine virtutum, rex meus et Deus meus.
 
Beati, qui habitant in domo tua:
in perpetuum laudabunt te.
Protector noster aspice, Deus,
et respice in faciem christi tui.
 
Quia melior est dies una in atriis tuis super milia,
elegi ad limen esse in domo Dei mei
magis quam habitare in tabernaculis peccatorum.
Allelúia
Inclína cor meum, Deus, in testimónia tua; et legem tuam da mihi benígne.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 7, 1-13 FRA • L/F • CMT
In illo tempore:
Conveniunt ad Iesum pharisæi et quidam de scribis venientes ab Hierosolymis; et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus, id est non lotis, manducare panes — pharisæi enim et omnes Iudæi, nisi pugillo lavent manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum; et a foro nisi baptizentur, non comedunt; et alia multa sunt, quæ acceperunt servanda: baptismata calicum et urceorum et æramentorum et lectorum — et interrogant eum pharisæi et scribæ: « Quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem? ».
At ille dixit eis: « Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est: «Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me; in vanum autem me colunt docentes doctrinas præcepta hominum». Relinquentes mandatum Dei tenetis traditionem hominum ».
Et dicebat illis: « Bene irritum facitis præceptum Dei, ut traditionem vestram servetis. Moyses enim dixit: «Honora patrem tuum et matrem tuam» et: «Qui maledixerit patri aut matri, morte moriatur»; vos autem dicitis: «Si dixerit homo patri aut matri: Corban, quod est donum, quodcumque ex me tibi profuerit», ultra non permittitis ei facere quidquam patri aut matri rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis; et similia huiusmodi multa facitis ».
Ad Offertorium