Ressources Catholiques Missel Romain
 
Sabbato - Hebd V
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
Léctio libri Génesis 3, 9-24 FRA • L/F • CMT
[Postquam comedit Adam de ligno,] vocavit eum Dominus Deus et dixit ei: « Ubi es? ».
Qui ait: « Vocem tuam audivi in paradiso et timui eo quod nudus essem et abscondi me ».
Cui dixit: « Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno, de quo tibi præceperam, ne comederes, comedisti? ».
Dixitque Adam: « Mulier, quam dedisti sociam mihi, ipsa dedit mihi de ligno, et comedi ».
Et dixit Dominus Deus ad mulierem: « Quid hoc fecisti? ».
Quæ respondit: « Serpens decepit me, et comedi ».
Et ait Dominus Deus ad serpentem: « Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia pecora et omnes bestias agri! Super pectus tuum gradieris et pulverem comedes cunctis diebus vitæ tuæ. Inimicitias ponam inter te et mulierem et semen tuum et semen illius; ipsum conteret caput tuum, et tu conteres calcaneum eius ».
Mulieri dixit: « Multiplicabo ærumnas tuas et conceptus tuos: in dolore paries filios, et ad virum tuum erit appetitus tuus, ipse autem dominabitur tui ».
Adæ vero dixit: « Quia audisti vocem uxoris tuæ et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi, ne comederes, maledicta humus propter te! In laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ. Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbas terræ; in sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris ad humum, de qua sumptus es, quia pulvis es et in pulverem reverteris ».
Et vocavit Adam nomen uxoris suæ Eva, eo quod mater esset cunctorum viventium.
Fecit quoque Dominus Deus Adæ et uxori eius tunicas pelliceas et induit eos. Et ait Dominus Deus: « Ecce homo factus est quasi unus ex nobis, ut sciat bonum et malum; nunc ergo, ne mittat manum suam et sumat etiam de ligno vitæ et comedat et vivat in æternum! ».
Emisit eum Dominus Deus de paradiso Eden, ut operaretur humum, de qua sumptus est. Eiecitque hominem et collocavit ad orientem paradisi Eden cherubim et flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam viam ligni vitæ.
Psalmus responsorius 90(89), 2, 3-4, 5-6, 12-13 FRA • L/F • CMT
R/ Dómine, refúgium factus es nobis, a generatióne in generatiónem.
Priusquam montes nascerentur, aut gigneretur terra et orbis,
a sæculo et usque in sæculum tu es Deus.
 
Reducis hominem in pulverem;
et dixisti: « Revertimini, filii hominum ».
Quoniam mille anni ante oculos tuos
tamquam dies hesterna, quæ præteriit,
et custodia in nocte.
 
Perfundis eos somnio,
erunt mane sicut herba succrescens:
mane floret et crescit,
vespere decidit et arescit.
 
Dinumerare dies nostros sic doce nos,
ut inducamus cor ad sapientiam.
Convertere, Domine, usquequo?
Et deprecabilis esto super servos tuos.
Allelúia
Non in páne sólo vívet homo, sed in ómni vérbo quod procédit de ore Dei.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 8, 1-10 FRA • L/F • CMT
In illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent, quod manducarent, convocatis discipulis ait illis Iesus: « Misereor super turbam, quia iam triduo sustinent me nec habent, quod manducent; et si dimisero eos ieiunos in domum suam, deficient in via; et quidam ex eis de longe venerunt ».
Et responderunt ei discipuli sui: « Unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine? ».
Et interrogabat eos: « Quot panes habetis? ».
Qui dixerunt: « Septem ».
Et præcipit turbæ discumbere supra terram; et accipiens septem panes, gratias agens fregit et dabat discipulis suis, ut apponerent; et apposuerunt turbæ. Et habebant pisciculos paucos; et benedicens eos, iussit hos quoque apponi.
Et manducaverunt et saturati sunt; et sustulerunt, quod superaverat de fragmentis, septem sportas. Erant autem quasi quattuor milia. Et dimisit eos.
Et statim ascendens navem cum discipulis suis venit in partes Dalmanutha.
Ad Offertorium