Feria IV - Hebd V
Tempus « per annum » - Anno primo
Léctio libri Génesis 2, 4b-9.15-17
FRA •
L/F •
CMT
In die quo fecit Dominus Deus terram et cælum — omne virgultum agri, antequam oriretur in terra, omnisque herba regionis, priusquam germinaret; non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat, qui operaretur humum, sed fons ascendebat e terra irrigans universam superficiem térrea — tunc formavit Dominus Deus hominem pulverem de humo et inspiravit in nares eius spiraculum vitæ, et factus est homo in animam viventem.
Et plantavit Dominus Deus paradisum in Eden ad orientem, in quo posuit hominem, quem formaverat. Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu et ad vescendum suave, lignum etiam vitæ in medio paradisi lignumque scientiæ boni et mali.
Tulit ergo Dominus Deus hominem et posuit eum in paradiso Eden, ut operaretur et custodiret illum; præcepitque Dominus Deus homini dicens: « Ex omni ligno paradisi comede; de ligno autem scientiæ boni et mali ne comedas; in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris ».
Psalmus responsorius 104(103), 1-2a, 27-28, 29bc-30
FRA •
L/F •
CMT
R/ Bénedic, ánima mea, Dómino!
Benedic, anima mea, Domino.
Domine Deus meus, magnificatus es vehementer!
Maiestatem et decorem induisti,
amictus lumine sicut vestimento.
Omnia a te exspectant,
ut des illis escam in tempore suo.
Dante te illis, colligent,
aperiente te manum tuam, implebuntur bonis.
Revocabis spiritum eorum, et deficient
et in pulverem suum revertentur.
Emittes spiritum tuum, et creabuntur,
et renovabis faciem terræ.
Allelúia
Sermo tuus, Dómine, véritas est; sanctífica nos in veritáte.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 7, 14-23
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Advocata iterum turba, dicebat illis Iesus: « Audite me, omnes, et intellegite: Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare; sed quæ de homine procedunt, illa sunt, quæ coinquinant hominem! ».
Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli eius parabolam. Et ait illis: « Sic et vos imprudentes estis? Non intellegitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum coinquinare, quia non introit in cor eius sed in ventrem et in secessum exit? », purgans omnes escas.
Dicebat autem: « Quod de homine exit, illud coinquinat hominem; ab intus enim de corde hominum cogitationes malæ procedunt, fornicationes, furta, homicidia, adulteria, avaritiæ, nequitiæ, dolus, impudicitia, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia: omnia hæc mala ab intus procedunt et coinquinant hominem ».