Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria IV - Hebd V
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri primi Regum 10, 1-10 FRA  L/F  CMT
In diebus illis:
Regina Saba, audita fama Salomonis — in honorem nominis Domini — venit tentare eum in ænigmatibus. Et ingressa Ierusalem multo cum comitatu et divitiis, camelis portantibus aromata et aurum infinitum nimis et gemmas pretiosas, venit ad Salomonem et locuta est ei universa, quæ habebat in corde suo. Et docuit eam Salomon omnia verba, quæ proposuerat: non fuit sermo, qui regem posset latere, et non responderet ei.
Videns autem regina Saba omnem sapientiam Salomonis et domum, quam ædificaverat, et cibos mensæ eius et sessionem servorum et ordinem ministrantium vestesque eorum et pincernas et holocausta, quæ offerebat in domo Domini, non habebat ultra spiritum dixitque ad regem:
« Verus est sermo, quem audivi in terra mea super rebus tuis et super sapientia tua! Et non credebam narrantibus mihi, donec ipsa veni et vidi oculis meis et probavi quod media pars mihi nuntiata non fuerit; maior est sapientia et bona tua quam rumor, quem audivi.
Beati viri tui et beati servi tui hi, qui stant coram te semper et audiunt sapientiam tuam! Sit Dominus Deus tuus benedictus, cui placuisti, et posuit te super thronum Israel, eo quod dilexerit Dominus Israel in sempiternum et constituit te regem, ut faceres iudicium et iustitiam ».
Dedit ergo regi centum viginti talenta auri et aromata multa nimis et gemmas pretiosas; non sunt allata ultra aromata tam multa quam ea, quæ dedit regina Saba regi Salomoni.
Psalmus responsorius 37(36), 5-6, 30-31, 39-40 FRA  L/F  CMT
R/ Os iusti meditábitur sapiéntiam.
Committe Domino viam tuam et spera in eo,
et ipse faciet;
et educet quasi lumen iustitiam tuam
et iudicium tuum tamquam meridiem.
 
Os iusti meditabitur sapientiam,
et lingua eius loquetur iudicium;
lex Dei eius in corde ipsius,
et non vacillabunt gressus eius.
 
Salus autem iustorum a Domino,
et protector eorum in tempore tribulationis.
Et adiuvabit eos Dominus et liberabit eos
et eruet eos a peccatoribus et salvabit eos,
quia speraverunt in eo.
Allelúia
Sermo tuus, Dómine, véritas est; sanctífica nos in veritáte.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 7, 14-23 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Advocata iterum turba, dicebat illis Iesus: « Audite me, omnes, et intellegite: Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare; sed quæ de homine procedunt, illa sunt, quæ coinquinant hominem! ».
Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli eius parabolam. Et ait illis: « Sic et vos imprudentes estis? Non intellegitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum coinquinare, quia non introit in cor eius sed in ventrem et in secessum exit? », purgans omnes escas.
Dicebat autem: « Quod de homine exit, illud coinquinat hominem; ab intus enim de corde hominum cogitationes malæ procedunt, fornicationes, furta, homicidia, adulteria, avaritiæ, nequitiæ, dolus, impudicitia, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia: omnia hæc mala ab intus procedunt et coinquinant hominem ».
Ad Offertorium