Dominica VI
Tempus « per annum » - Anno C
Léctio libri Ieremiæ prophétæ 17, 5-8
FRA •
L/F •
CMT
Hæc dicit Dominus:
« Maledictus homo, qui confidit in homine et ponit carnem brachium suum, et a Domino recedit cor eius; erit enim quasi myricæ in deserto et non videbit, cum venerit bonum, sed habitabit in siccitate in deserto, in terra salsuginis et inhabitabili.
Benedictus vir, qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia eius; et erit quasi lignum, quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mittit radices suas et non timebit, cum venerit æstus; et erit folium eius viride, et in anno siccitatis non erit sollicitum nec aliquando desinet facere fructum ».
Psalmus responsorius 1, 1-2, 3, 4.6
FRA •
L/F •
CMT
R/ Beátus vir qui pósuit Dóminum spem suam.
Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum
et in via peccatorum non stetit
et in conventu derisorum non sedit,
sed in lege Domini voluntas eius,
et in lege eius meditatur die ac nocte.
Et erit tamquam lignum plantatum secus decursus aquarum,
quod fructum suum dabit in tempore suo;
et folium eius non defluet,
et omnia, quæcumque faciet, prosperabuntur.
Non sic impii, non sic,
sed tamquam pulvis, quem proicit ventus.
Quoniam novit Dominus viam iustorum,
et iter impiorum peribit.
Léctio Epístolæ primæ béati Pauli apóstoli ad Corínthios 15, 12.16-20
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Si Christus prædicatur quod suscitatus est a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est?
Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit; quod si Christus non resurrexit, stulta est fides vestra; adhuc estis in peccatis vestris. Ergo et, qui dormierunt in Christo, perierunt. Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus.
Nunc autem Christus resurrexit a mortuis, primitiæ dormientium.
Allelúia
Gaudéte in illa die et exsultáte, dicit Dóminus; ecce enim merces vestra multa in cælo.
Lectio sancti Evangelii secundum Lucam 6, 17.20-26
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Descendens Iesus cum Duodecim stetit in loco campestri, et turba multa discipulorum eius, et multitudo copiosa plebis ab omni Iudæa et Ierusalem et maritima Tyri et Sidonis.
Et ipse, elevatis oculis suis in discipulos suos, dicebat:
« Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei.
Beati, qui nunc esuritis, quia saturabimini.
Beati, qui nunc fletis, quia ridebitis.
Beati eritis, cum vos oderint homines et cum separaverint vos et exprobraverint et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis. Gaudete in illa die et exsultate, ecce enim merces vestra multa in cælo; secundum hæc enim faciebant prophetis patres eorum.
Verumtamen væ vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram!
Væ vobis, qui saturati estis nunc, quia esurietis!
Væ vobis, qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis!
Væ, cum bene vobis dixerint omnes homines! Secundum hæc enim faciebant pseudoprophetis patres eorum. »