Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria II - Hebd VI
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Génesis 4, 1-15.25 FRA  L/F  CMT
Adam cognovit Evam uxorem suam, quæ concepit et peperit Cain dicens: « Acquisivi virum per Dominum ». Rursusque peperit fratrem eius Abel. Et fuit Abel pastor ovium et Cain agricola.
Factum est autem post aliquot dies ut offerret Cain de fructibus agri munus Domino. Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum. Et respexit Dominus ad Abel et ad munus eius, ad Cain vero et ad munus illius non respexit. Iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus eius.
Dixitque Dominus ad eum: « Quare iratus es, et cur concidit facies tua? Nonne si bene egeris, vultum attolles? Sin autem male, in foribus peccatum insidiabitur, et ad te erit appetitus eius, tu autem dominaberis illius ».
Dixitque Cain ad Abel fratrem suum: « Egrediamur foras ». Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum.
Et ait Dominus ad Cain: « Ubi est Abel frater tuus? ».
Qui respondit: « Nescio. Num custos fratris mei sum ego? ».
Dixitque ad eum: « Quid fecisti? Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de agro. Nunc igitur maledictus eris procul ab agro, qui aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua! Cum operatus fueris eum, amplius non dabit tibi fructus suos; vagus et profugus eris super terram ».
Dixitque Cain ad Dominum: « Maior est pœna mea quam ut portem eam. Ecce eicis me hodie a facie agri, et a facie tua abscondar et ero vagus et profugus in terra; omnis igitur, qui invenerit me, occidet me ».
Dixitque ei Dominus: « Nequaquam ita fiet, sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur! ». Posuitque Dominus Cain signum, ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum.
Cognovit quoque Adam uxorem suam, et peperit filium vocavitque nomen eius Seth dicens: « Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain ».
Psalmus responsorius 50(49), 1.8, 16bc-17, 20-21 FRA  L/F  CMT
R/ Immola Deo sacrifícium laudis.
Deus deorum, Dominus, locutus est
et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum.
« Non in sacrificiis tuis arguam te;
holocausta enim tua in conspectu meo sunt semper ».
 
« Quare tu enarras præcepta mea
et assumis testamentum meum in os tuum?
Tu vero odisti disciplinam,
et proiecisti sermones meos retrorsum ».
 
« Sedens adversus fratrem tuum loquebaris,
et adversus filium matris tuæ proferebas opprobrium.
Hæc fecisti, et tacui.
Existimasti quod eram tui similis:
arguam te et statuam illa contra faciem tuam ».
Allelúia
Ego sum via et véritas et vita, dicit Dóminus; nemo venit ad Patrem nisi per me.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 8, 11-13 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Exierunt pharisæi et cœperunt conquirere cum eo quærentes ab illo signum de cælo, tentantes eum. Et ingemiscens spiritu suo ait: « Quid generatio ista quærit signum? Amen dico vobis: Non dabitur generationi isti signum ».
Et dimittens eos, iterum ascendens abiit trans fretum.
Ad Offertorium