HEBDOMADA VI
Tempus « per annum »
LECT • MISSA •
HEURES •
CMT
Cf. Ps 30, 3-4
Esto mihi in Deum protectórem,
et in locum refúgii, ut salvum me fácias.
Quóniam firmaméntum meum et refúgium meum es tu,
et propter nomen tuum dux mihi eris, et enútries me.
Deus, qui te in rectis et sincéris manére pectóribus ásseris,
da nobis tua grátia tales exsístere,
in quibus habitáre dignéris.
Per Dóminum.
Hæc nos oblátio, quæsumus, Dómine, mundet et rénovet,
atque tuam exsequéntibus voluntátem
fiat causa remuneratiónis ætérnæ.
Per Christum.
Cf. Ps 77, 29-30
Manducavérunt, et saturáti sunt nimis,
et desidérium eórum áttulit eis Dóminus;
non sunt fraudáti a desidério suo.
Io 3, 16
Sic Deus diléxit mundum,
ut Fílium suum Unigénitum daret,
ut omnis qui credit in eum non péreat,
sed hábeat vitam ætérnam.
Cæléstibus, Dómine, pasti delíciis,
quæsumus, ut semper éadem,
per quæ veráciter vívimus, appetámus.
Per Christum.