Feria III - Hebd VI
Tempus « per annum » - Anno primo
Léctio libri Génesis 6, 5-8; 7, 1-5.10
FRA •
L/F •
CMT
Videns Dominus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis eorum non intenta esset nisi ad malum omni tempore, pænituit Dominum quod hominem fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus: « Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terræ, ab homine usque ad pecus, usque ad reptile et usque ad volucres cæli; pænitet enim me fecisse eos ».
Noe vero invenit gratiam coram Domino.
Dixitque Dominus ad Noe: « Ingredere tu et omnis domus tua arcam; te enim vidi iustum coram me in generatione hac. Ex omnibus pecoribus mundis tolle septena septena, masculum et feminam; de pecoribus vero non mundis duo duo, masculum et feminam. Sed et de volatilibus cæli septena septena, masculum et feminam, ut salvetur semen super faciem universæ terræ. Adhuc enim et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terræ ».
Fecit ergo Noe omnia, quæ mandaverat ei Dominus. Cumque transissent septem dies, aquæ diluvii inundaverunt super terram.
Psalmus responsorius 29(28), 1a.2, 3ac-4, 3b.9b-10
FRA •
L/F •
CMT
R/ Dóminus benedícet pópulo suo in pace.
Afferte Domino, filii Dei,
afferte Domino gloriam nominis eius,
adorate Dominum in splendore sancto.
Vox Domini super aquas:
Dominus super aquas multas.
Vox Domini in virtute,
vox Domini in magnificentia.
Deus maiestatis intonuit,
et in templo eius omnes dicent gloriam.
Dominus super diluvium habitat,
et sedebit Dominus rex in æternum.
Allelúia
Si quis díligit me, sermónem meum servábit, dicit Dóminus, et Pater meus díliget eum, et ad eum veniémus.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 8, 14-21
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Obliti sunt discipuli sumere panes et nisi unum panem non habebant secum in navi. Et præcipiebat eis Iesus dicens: « Videte, cavete a fermento pharisæorum et fermento Herodis! ».
Et disputabant ad invicem, quia panes non haberent.
Quo cognito, ait illis: « Quid disputatis, quia panes non habetis? Nondum cognoscitis nec intellegitis? Cæcatum habetis cor vestrum? Oculos habentes non videtis, et aures habentes non auditis? Nec recordamini, quando quinque panes fregi in quinque milia, quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis? ».
Dicunt ei: « Duodecim ».
« Quando illos septem in quattuor milia, quot sportas plenas fragmentorum tulistis? ».
Et dicunt ei: « Septem ».
Et dicebat eis: « Nondum intellegitis? ».