Feria III - Hebd VI
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio Epístolæ béati Iacóbi apóstoli 1, 12-18
FRA •
L/F •
CMT
Beatus vir, qui suffert tentationem, quia, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se.
Nemo, cum tentatur, dicat: « A Deo tentor »; Deus enim non tentatur malis, ipse autem neminem tentat. Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus; dein concupiscentia, cum conceperit, parit peccatum; peccatum vero, cum consummatum fuerit, generat mortem.
Nolite errare, fratres mei dilectissimi. Omne datum optimum et omne donum perfectum de sursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio. Voluntarie genuit nos verbo veritatis, ut simus primitiæ quædam creaturæ eius.
Psalmus responsorius 94(93), 12-13a, 14-15, 18-19
FRA •
L/F •
CMT
R/ Beátus homo quem tu erudiéris, Dómine.
Beatus homo, quem tu erudieris, Domine,
et de lege tua docueris eum,
ut mitiges ei a diebus malis.
Quia non repellet Dominus plebem suam,
et hereditatem suam non derelinquet.
Quia ad iustitiam revertetur iudicium,
et sequentur illam omnes, qui recto sunt corde.
Si dicebam: « Motus est pes meus »,
misericordia tua, Domine, sustentabat me.
In multitudine sollicitudinum mearum in corde meo,
consolationes tuæ lætificaverunt animam meam.
Allelúia
Si quis díligit me, sermónem meum servábit, dicit Dóminus, et Pater meus díliget eum, et ad eum veniémus.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 8, 14-21
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Obliti sunt discipuli sumere panes et nisi unum panem non habebant secum in navi. Et præcipiebat eis Iesus dicens: « Videte, cavete a fermento pharisæorum et fermento Herodis! ».
Et disputabant ad invicem, quia panes non haberent.
Quo cognito, ait illis: « Quid disputatis, quia panes non habetis? Nondum cognoscitis nec intellegitis? Cæcatum habetis cor vestrum? Oculos habentes non videtis, et aures habentes non auditis? Nec recordamini, quando quinque panes fregi in quinque milia, quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis? ».
Dicunt ei: « Duodecim ».
« Quando illos septem in quattuor milia, quot sportas plenas fragmentorum tulistis? ».
Et dicunt ei: « Septem ».
Et dicebat eis: « Nondum intellegitis? ».